alliteratio, allitteratio, adlitteratio
allit(t)eratio, -onis, f. – Alliteration: PONTANO Actius p.181 Ea igitur sive figura sive ornatus condimentum quasi quoddam numeris affert; placet autem nominare alliterattionem, quod e litterarum allusione constet; fit itaque in versu quotiens dictiones continuatae vel binae vel ternae ab iisdem primis consonantibus, mutatis aliquando vocalibus, aut ab iisdem incipiunt syllabis aut ab iisdem primis vocalibus. == Actius p.182 Fit geminatio interdum eiusdem allitterationis eodem in versu. == serm 4,3,20 eius artis enim est et deducere voces et quaerere earum structuram et comparare eas atque inflectere; quam alliterationem alibi vocavimus, cum de poetarum numeris praecepta traderemus. STATIVS-A comm in Tib I p.52 Insuavior syllabarum Ca Ca concursus, et, ut nonnulli vocant, adlitteratio. MASEN pal lig III p.28 Ex verbis argutari varie licebit, ... vel alliteratione; ut cum ex Tiberio Nerone factum Biborium Meronem dicis. MORHOF polyh p.302 Puteanus Lipsii successor, ... evitavit qvidem abruptam illam brevitatem, ... freqventatas interrogatiunculas, alliterationes exiles et similia, qvae Lipsio familiaria vitia sunt.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, alliteratio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 19.07.04 15.03.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.