expilatio
expilatio, -onis, f. – Plünderung: SALVTATI ep 3,17 illi volunt expilationem erarii, ambitionem magistratuum, impotentium compressiones, impunitatem scelerum ... in fructibus rerum ponere publicarum. BARBARO-F ep II 363 quia inermes milites ... sine armis diripere noluisti nec lucrum te dignum iudicasti, quod cum ignominia et expilatione quadam fraudulenta coniungeretur. ERASMVS inst princ 1,89 p.170 Subuertitur Respublica factionibus, bellis affligitur, latrociniorum plena sunt omnia, expilationibus immodicis plebes ad famem ... adigitur. LVTHER praef lat p.181 (1545) quia fessi erant Germani omnes ferendis expilationibus, nundinationibus et infinitis imposturis Romanensium nebulonum. CARDANO Nero 105,5 si omnia facta Neronis conferas, ... urbis incendium, expilationes suorum in cives. CLVVERVS hist p.400 Imperatore Nicephoro tam inviso domi quam militiae claro, quod gloriam bellicam avaritia et expilationibus foedaret.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, expilatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.09.04

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.