acquiescentia
acquiescentia, -ae, f. – Zufriedenheit: ECK ep 100 (1519) Secundo velle illud, de quo Apostolus, et Bernhardus consensum, Augustinus acquiescientiam vocat, sequens priorem inspirationem est partim a Deo, et partim a libero arbitrio, Psalmista vocat auditum. SPINOZA eth 3,51 Nempe poenitentia est tristitia concomitante idea sui, et acquiescentia in se ipso est laetitia concomitante idea sui tamquam causa, et hi affectus vehementissimi sunt, quia homines se liberos esse credunt. == eth 4,52 Acquiescentia in se ipso est laetitia orta ex eo, quod homo se ipsum suamque agendi potentiam contemplatur. == eth 4,58 Vana quae dicitur gloria est acquiescentia in se ipso, quae sola vulgi opinione fovetur, eaque cessante cessat ipsa acquiescentia, hoc est ... summum bonum, quod unusquisque amat.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, acquiescentia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 24.04.05 28.09.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.