Mennonista, Menonista
Men(n)onista, -ae, mMennonit: BAIVS op p.243 (1560) His omnibus attentè animadversis manifestum fit 1. Arminianos, Menonistas, aliosque huius temporis Semipelagianos, ac liberi arbitrii inflatores ex memoratis Pontificum Bullis ... non posse nisi valde ineptè deducere, quòd Ecclesia Romana ipsorum sententiae faveat. BEZA tract theol II p.146 inter illos nefarios et blasphemos quales hodie sunt Anabaptistae, Davidistae, Menonistae, Tritheitae denique in Polonia grassantes. RAINOLDS-W calv p.874 Tritheitae, Mennonistae, Libertini et quaevis flagitiosissima haereticorum genera. ARMINIVS op p.115 (in mg.) Papistae, Mennonistae, Lutherani potissimum ob hanc doctrinam Ecclesias nostras in invidiam vocent. (Text: quod Papistae, Anabaptistae et Lutherani acrius oppugnent). MEISNER Christ sig.A3v Non tamen ideō facimus vel cum multitudine feriarum in Papatu divorum cultui destinatarum ..., multò minùs cum Mennonistis, neque cum Puritanis, quorum illi omnem ordinem ab antiquissimis temporibus observatum turbasse, hi verò solas Dominicas retinuisse perhibentur. WENDELIN theol p.303 Damnandi igitur ... Anabaptistae et Mennonistae haeretici ipsorumque asseclae, qui negant Christum assumsisse naturam corpusque verum humanum. GOMARVS op p.3 Ergo quod genitum est ex Maria, non est ex divina Spiritus Sancti substantia, ac propterea falsa est contraria Anabaptistarum sententia; quem Mennonistarum errorem Socinus Anabaptista Samosatenianus etiam in refutatione Wieki, de divinitate filii Dei et Spiritus Sancti recte reiecit.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Mennonista, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 17.07.06 07.05.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.