controuersista, -ae, m.
Apologet, Verteidiger des (wahren) Glaubens: SOCIETAS IESV paed VI p.7 (1582) Et in illis ipsis locis, ubi controversista erit necessarius, ipsimet scholastici controversistico modo magnam scholasticae partem tractant. GRETSER Luth sig.A3v (1610) Accipite igitur, Catholici Academici, Lutherum Academiarum cultorem, amplificatorem et Encomiasten summum; Theologum positivum; Scholasticum, Casistam, Controversistam, Canonistam, Legistam. ... Inde enim hoc, inter multa alia intelligetis, per Lutherum non stetisse, quo minus ut vera religio, ita et solida eruditio ex Germania pelleretur: et Anabaptistica inscitia atque rusticitas introduceretur. MARRACCI refut praef 4 (Controuersiae aduersus Muslimos) si celeberrimi Controuersistae integra Aduersariorum uolumina in opera sua non transtulissent.
Lexicographica: TLL 0
|