circumgestatio, -onis,
f.
das Herumtragen:
1) in katholischen Riten, meist bezogen auf Prozessionen mit der eucharistischen Hostie:
a) abgelehnt von protestantischen Verfassern: BVCER
acta coll fol.7
r ostentationes et circumgestationes sacramenti. CALVIN
ep 308 (
1541) Repudiata transsubstantiatio, repositio, circumgestatio, et reliqui superstitiosi cultus. CHEMNITZ
exam II p.91 Pontificia enim circumgestatio
eucharistiae non habet adiunctam in illo actu distributionem et sumptionem, nec circumgestatur ideo, ut distribuatur et sumatur, sed ut ostentetur, spectetur, atque ita peculiaris cultus externa adoratione instituatur. SCHARP
cursus p.703 non esse festum circumgestationis à Christo institutum. CHYTRAEVS-D
in gen p.290 Ut autem adoratio ignis Chaldaici seu Persici est Idoli adoratio, sic in Papistica circumgestatione adoratio panis prorsus est Idoli adoratio. IACOBVS I
apol praef p.42 In his
articulis fidei recentibus quoque est ... Transsubstantiatio, adorandi causa eleuatio, in supplicationibus, Sacramenti circumgestatio, Supererogationis opera ..., Baptizatio campanarum, et mille praeterea nugae (
Bellarmins Antwort unter 1b). HOMMIVS
disp p.250 Eiusmodi enim obambulationes et circumgestationes, quas Pontificii

Processiones vocant, nec anniversarias nec extraordinarias Deus uspiam in N. Testamento mandavit aut sibi gratas esse significavit, sed vanae sunt, superstitiosae atque idololatricae. MARESIVS-S
colleg p.821 Panis consecrati, quem vitiosè Hostiam vocant, nec pomposa circumgestatio, ut pote Antiquitati et Apostolis ignota, nec elevatio in cultum, qualis apud Pontificios utraque obtinet, probanda est.
Heiligenreliquien: CAPPEL-L
synt III p.620 reliquiarum adorationes, ad earum conspectum et praesentiam prostrationes, deosculationes, circumgestationes, et mille huius generis superstitionum species. RIISSENIVS
compend p.171 Postea ... Reliquiae Sanctorum ... super altare ad venerationem prostituebantur, unde ortae circumgestationes reliquiarum.
b) verteidigt von katholischen Verfassern: ALLEN
sacram p.387 Gregorius etiam Turonensis, in passione Polycarpi, turris argenteae ad circumgestationem Eucharistiae meminit. BELLARMINO
apol p.77 (
in mg.) Circumgestatio Eucharistiae ad pietatem excitandam ritè instituta est.

2) profan: NANNIVS-P
ep 47 p.286 (
1545) Quanti enim tibi fit Cicero, indicat tua illa eius authoris propemodum in sinu per omnia itinera circumgestatio. ORDINATIO
schol Hungar 19 (
1585) Nemini catafractorum instar arma in Civitate circum gestare permittitur, cum ... tristissimi saepe eventus et incommoda ex tali armorum intempestiva circumgestatione consequuntur.