morosulus
morosulus, -a, -um – grämlich, irritierend, pedantisch: ERASMVS ann nou test 5 p.384 (Marc. 6,7) (1516) Reclamabit aliquis forte morosulus, dum huiusmodi sectamur minutias. == ann nou test 10 p.523 (I Ioh 3) Obganniet hic forte morosulus aliquis, ἄπαγε istas minutias. == ep 2611 (1532) At in Basilio nescio quid morosulus etiam lector possit desiderare. CAPITO ep 32a (1519) quoniam ... libellus ob invisam morosulis istis tractandi dignitatem et libertatem patrono eget non vulgari. PELARGVS praef Dietenberger vot mon I fol.1v (1524) Et primum quidem, aegre se id facturum asseruit, quod plurimos inde offensum iri suspicaretur, eosque praesertim morosulos, quibus nihil nisi quod eloquentiae sale aspersum est, probatur. MVSLER or funeb Mosellan p.124 (1524) ubi in morosulum quendam bibliopolam incidisset. OECOLAMPADIVS Luther ep 741 (1524) Dabimus senio hominis morosuli, si alicubi mordacior. == ep ed. Staehelin 314 (1525) Qui misericordiam adsequuti erant, morosulum amice ferebant. HYPERIVS or laud Ringelberg p.677 (1531) Vtinam non adessent morosuli aliquot supercilium contrahentes. MALLARIVS Erasmus ep 2424 (1531) Facessant itaque morosuli illi ciliosi, facessant inquam, ac iam plane crocodili instar musitent. BLAVRER-A ep 287 (1532) Verum nihil satis est morosulis istis, qui hoc unum agunt, ut ipsi superiores et nostri iam recantasse videantur. FROSCH mus fol.d6r (1532) Verum hac in parte indulgentior sum ego quibusdam aliis, qui superstitiosius morosuli sunt in hoc, ne Sextae plures sextis succedant. HALLER-B Bullinger ep 643 (1535) Tulimus omnia et adhuc ferimus morosulum hunc Momum. CROCVS-Corn Ioseph p.159 (1536) Quorum aemulari praestat neglegentiam, ac Morosulorum obscuram diligentiam. GLAREANVS dodec 2 p.91 (1547) Non aegre ferebat, ut nunc morosuli quidam faciunt, reprehendi, si quis hoc commode faciebat. GIESE ep p.359 (1550) Offensus ego fortasse non sine ratione nimio supercilio quorundam morosulorum hominum. GROPPER-J Pflug ep 637 (1554) Sunt enim isti Collegiorum philosophicorum presides ad rem satis attenti, et anteaquam ipsis plus quam abunde prospectum sit, morosuli. CALVIN ep 2077 (1555) Quod si feceritis, vel me revocabitis ab errore ...vel morosulis aliquot, qui me singularem in hac pertinacia proclamitant, silentium imponetur. BEZA ep 500 (1566) Morosuli sunt nonnulli, fateor; sed in tantis miseriis difficile est modum tenere. == ep theol sig.*2v (1573) si morosulus quispiam et avarus creditor esses. LINDANVS concord p.250 (1583) Si quis autem morosulus vestro de consensu tunc patefacto addubitat. MORHOF polyh p.77 (1688) ita non probo morosulos illos censores, qvi in latinae linguae autoribus castrandis malè seduli sunt.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, morosulus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 23.01.07 04.07.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.