replentia
replentia, -ae, f. – Raumausfüllung, Raumausdehnung: LABINIVS Bovelles ep philos fol.75v (1513) sic in hac re mihi plerique caecutire videntur, vt etiam plenitudinis et replentiae rationem non intelligant nec possint - sic sunt sensibilibus addicti - replentiam ab occupantia saltem animo sequestrare. == ibid. tuum, si placet, exquiro iudicium, quid scilicet de plenitudinum seu replentiarum substantialium diuersitate sequendum sit. Nam cum in primis de diuina plenitudine et replentia certum sit quod a Baptista Mantuan elegantissime scribitur in hunc modum: "Sphera deus viuens, centri tumor occupat omnem | Curuatura locum nescit." BOVELLES ep philos fol.76r (1513) Quod vero dicam angelos nequaquam locum replere, nolim per id nullam angelorum esse replentiam, sed duntaxat significauerim angelicam plenitudinem nec competere loco nec localibus septis .... coerceri. == ep philos fol.78v (1513) Rogas iterum ..., quid de plenitudine sentiam animarum, an scilicet pro corporum diuersitate variae sint rationabilium animarum replentiae? == ep philos fol.79v (1513) Olfactus vero et visus et auditus vt amplioris replentiae et virtutis sese longius latiusque expandentis, ita et organan sensum magis abinuicem in capite semota diuidunt et per aeris inane sua obiecta eminus percipiunt.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, replentia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 26.02.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.