assassinus, assasinus
assas(s)inus, -i, m. – Auftragsmörder: SERRAVALLE comm Dante inf 19,49-51 assassinus est ille, qui occidit homines pro pecunia. HARPSFIELD hist Angl p.301 Non ita multò post Assasini duo, Marchionem Terratensem in foro Tyri ambulantem, sica transfoderunt ... . Assasini genus hominum fuit, tam ex quisitè et superstitiosè addictum Principis sui imperio, ut illud ad certam suam mortem capesseret, neque priùs conquiesceret, quàm mandato negotio defuncti essent. BANNES comm III p.458 Dare pretium assasino, ut interficiat, vel quia iam interfecit hominem, non impedit translationem dominii. == comm IV p.175 nam in fine illius capituli appellantur assassini diffidati, diffidatus autem ille dicitur, qui secundùm, publicam concessionem potest à quovis interfici. CAMERARIVS-Ph medit I p.149 Atque inde assassini in Gallica et Italica lingui vocantur, qui caedem aliquam, aut alioquin atrox facinus vel mercede conducti, vel spe praemii dedita opera perpetrant. CARENA inquis p.74 Successivè Assassini, fraudatores Annonae, vel alii fures et banniti torquentur super complicibus.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, assassinus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.05.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.