macilentia
macilentia, -ae, f. – Magerkeit: ALIGHIERI-P comm I Dante par 2,22-148 quod si raritas et densitas praedicta hoc faceret ..., corpus Lunae in circumvolutione diversificaretur, ut in corpore aliquo pinguedo et macilentia, accipiendo pinguedinem pro densitate, et macilentiam pro raritate. BRVNI or Hom 9,324 Utque avis nidum habens nullam quietem | capit, sed laborat assidue et que predatur ad pullos ac nidum | refert nec quicquam pro se retinet nisi erunnam ac macilentiam. POGGIO ep II 3,6 (1430) Reddidit eum vobis curia paulo pinguiorem quam acceperat, ut nisi annona plurimum ingravescat, facile sit vobis conservare illum a macilentia. DECEMBRIO-A pol 6,68,7 cum alter pictor macilentiam candori meo vehementiorem adiecerit, alter pallidiorem .. vultum effingeret. PLATINA hon vol 4,21 Laudabiliora sunt item quae media inter macilentiam et nimiam obesitatem sunt quam quae aut praepinguia aut macra nimis habentur. GAGVIN ep I p.322 (1487) et jam totos dies quindecim ita inanis langueram, ut macilentia extenuatus videri possem larva. BARBARO-H min. coroll 596 id Symarionem poetam Stratis canabbum vocabat propter macilentiam, ut inquit Pollux. ODAXIVS tab Cebetis 10 deformitatem, macilentiam, et nuditatem praeferens. ERASMVS ad 4,7,23 (Macilentior Leotrephide) Leotrephides insigni macilentia corporis Comicorum salibus locum dedit. LVTHER op 4 p.457 Pinguedo enim in sacra scriptura fortitudinem, macilentia autem debilitatem designat. CALVIN op 36 p.313 Quod deinde macilentiam ipsis minatur, pertinet ad taxandam eorum insolentiam, ut saepius prophetae eorum pinguedinem exagitant. SALMERO comm VI p.23 nisi velis hanc macilentiam sagaci naturae tribuere, quo minùs viri tales corporis mole gravarentur. KEPLER harm p.81 in Tetraëdri parvitate et macilentiā natura ignis adumbrata esse videtur.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, macilentia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.06.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.