ireresolubilis
ireresolubilis, -e – unauflösbar: SALVTATI saec 1,11,2 qui irresolubili mentium nubilo in tanta caligine et cecitate versantur. == lab Herc 4 tract 1,1,7 p.460 Nullum quidem mixtum est irresolubile vel eternum, ut apud aliquam istorum philosophorum scolam et sectam vanum sit de inferno quippiam cogitare. CVSA coniect 2,9 Vita igitur irresolubilis est ipsa intellectualis vita, resolubilis vero est ipsa sensibilis. LONITZER nat I fol.112v Si quis enim vel pectus vel ventriculum, vel intestina crassa, tenaci, et irresolubili materia plena habuerit, hoc Sirupo utatur. ZANCHIVS nat p.58 Atqui Deus est sua natura immutabilis et irresolubilis. SVAREZ metaph 2,6,7 ita ut uterque conceptus, tam entis quam substantiae, verbi gratia, simplex sit et irresolubilis in duos conceptus. ALSTED metaphys p.41 videlicet verbum substantivum, sum, ... esse verbum primum et irresolubile, in quod omnia verba resolvantur. DALGARNO sign p.27 qui primuis docuit voces humanas in quosdam simplicissimos primos et irresolubiles sonos resolvere.
Lexicographica: TLL (1x, APVL.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, ireresolubilis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.09.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.