botanicus, botanica
botanicus, -a, -um. – 1) adi., botanisch: WELSER-M ep p.852 (1597) Botanicos tuos labores perlecturus. TIT Hortus Patavinus. Cui accessere v. cl. Melchioris Guilandini medici botanici cluentiss. coniectanea synonymica plantarum (Frankfurt, 1608). TIT Problematum medicorum decades tres : I. anatomicorum, II. therapeuticorum, III. botanicorum ... propositae a Melchiore Sebizio (Strassburg, 1613). BESLER Eystett sig.(:)(:)(:)r quod multi multis difficilimis longissimisque peregrinationibus ... in studio Botanico vix assequi potuerunt. TIT Schola botanica (Amsterdam 1619). BAVHIN prodr dedic dum Theatrum Botanicum adornamus, in praesens Prodromum eius ... praemittere placuit. == prodr praef nunc ab annis quadraginta quatuor studium Botanicum ea, qua fieri potuit, diligentia excolui. TIT Prodromos Theatri Botanici Caspari Bauhini, in quo plantae supra sexcentae ab ipso primum descriptae cum plurimis figuris proponuntur (Frankfurt, 1620). ADAM vitae II p.247 Ea in peregrinatione ... herbas ..., frutices, plantas, et eiusmodi alia, ad rem medicam facientia, diligenter collegit ... . Rediit autem ad suos ... triennio fere peregre exacto, cum manubiis ac spoliis botanicis. BORNITZ rer suff p.26 Prudentiores vero è re fore publica quoque censent, ut in ... urbibus primariis ... horti herbarii sive medici adornentur, et Botanici studii gratia excolantur. TIT Mercurius botanicus sive plantarum gratia suscepti itineris anno 1634 descriptio (Thomas Johnson, London 1634-1641). BARLAEVS Huygens-Con ep 4312 (1646) Snippendalius in horto botanico herbarum vires prosā, non carmine, dicet. KIRCHER ars 10,1 p.696 Qua ratione quoque Botanicum horologium construi possit, citato Artis Magneticae loco fuse dictum est. PEXENFELDER appar p.49 Plura si voles anthologica, nomenclatores Botanicos et officinas herbarias consule.
2) subst.: – a) botanicus, -i, m., Botaniker: TIT vd16 L 1499 In Honorem D. Cosmae Bornemani ... à | | ... Dn. Casparo Bavhino Doct. Med. Anatomico et Botanico dignissimo (1594). BESLER Eystett sig.(:)(:)r Sanè qui ad Hortorum istorum laudes digredi vellet, illi campus apertus esset plus quàm latissimus, qui eloquentissimum quemque et Rhetorem et Botanicum delassare posset. TIT Summi Botanici Caroli Clusi Galliae Belgicae Corographica Descriptio Posthuma (Lvgd. Batav., 1619). TIT ΠΙΝΑΞ theatri botanici Caspari Bauhini,... sive Index Theophrasti Dioscoridis Plinii et botanicorum qui a seculo scripserunt opera (Basel 1623). CAMERARIVS-RJ plant p.2 cur sexus plantarum toties a botanicis explosus mihi valde verosimilis videatur. == plant p.8 ... notant botanici. BARLAEVS poem II p.110 Clarissimo viro Adolpho Vorstio, Medico et Botanico, jam jam Leida abiturus. – b) botanica , -orum, n. pl., botanische Forschungen, Schriften: BRENZ in gen p.11 Multi perscrutati sunt genera plantarum, et scripserunt Botanica seu Herbaria. WELSER-M ep p.837 (1601) quo loco reliqua botanica et exotica tua sint, scire cupio. MATTHIAE theat p.1125 In Botanicis et Anatomicis eruditissima eius Bauhini scripta exstant. PEXENFELDER appar p.49 quod Matthiolus, nobilis interpres Dioscoridis lib. 1. c. 55. in Botanicis suis refert.
Lexicographica: TLL 0; LSJ βοτανικός (Diosc. mat. med. 1 praef. 1 τὴν βοτανικὴν ... παράδοσιν) ; (vgl. DMLBrit botanicum = 'herb-garden'); LATHAM (1634 und später)

LEMMALISTE GRUPPEN: bot. magie INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, botanicus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 11.03.04 30.03.04 11.12.04 02.04.05 11.07.05 16.08.05 03.04.06 16.09.07 17.06.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.