arantium, rantium, narancum, narrancum, naranzum, nerantium, nerantzium, narangium, arangium, arancium, aurancium, narancus, arantia, arangia
(a)rantium (naranc-, naranz-, etc.), -i, n. – Orange: – 1) zu Name und Herkunft: BARBARO-H min. coroll 922 Quid si pomi genus inter citrea, quod rantium uulgo dicitur, ab aeris colore quasi raudium vocaris, hoc est fulvum? ... Quid item si malum arantium ab Arantia oppido Achaiae dictum coniicias? LONITZER nat I fol.16r (tit Mala nerantia. Poma Arangiae. Pomerantzen) Mala autem Nerantia haec appellata esse à Nicandri interprete in Alexipharmacis videtur, cùm inquit, τὸ μῆδον μήλον ἐστιν τὸ μηδικὸν νεράνζιον, hoc est, Medum malum est Medicum, quod Nerantzium vocant. Et Germanica appellatio Pomerantzen, pulchrè cum Pomo Nerantziae per compositionem convenit. COWLEY comm plant p.268 Malum Arantiam dictam volunt ab Arantia oppido Achaiae, quod iis pomis abundasse ferunt, accedit Pausaniae autoritas, qui Herculem poma Hesperidum Arantiam primum transtulisse scribit, alii vocatum haec Mala Aurantia, Aerantia, Nerantia, Narantia, Arania quasi Ariana, ab Aria Persica regione. Nicandri Scholiastes dicit Μῆλον ἐστὶ τὸ μηδικὸν τὸ νεράνζιον. – 2) allgemein: PERVSINVS-S vita Columbae p.382* In ardore dirae febris aliquando succasset frustulum acris arancii, vel aliqua grana cerasonis. MELANCHTHON ep 1555 (1537) Ac ne erres, χρυσομήλα vocamus poma Arantia. ERPENIVS proverb Arab p.27 Allide malum Medicum - narangium - malo Punico. Sensus: Pone in corde tuo sapientiam, et thesauriza in corde tuo scientiam. LONITZER nat II fol.73r Mala Nerantia, Poma nerantia, seu Arangia. Germa. Pomerantzen. Temperamentum et vires cum malis citriis seu medicae arboris, similes praesens fructus obtinet. LANGE ep med p.353 vt de citriis et arantiis quid tibi compertum sit, enarres. ALDROVANDI ornith II p.302 ova recentia ... succo mali aurancii suffundes. BACON hist vit II p.167 proxima sunt ea quae habent quendam virorem odoris, sed paulo magis vergentem ad calidum, neque omnino expertem virtutis illius refrigerii, qualia sunt melissa, citrum viride, arantium viride. == serm fid 44 arantia, limones, et myrtus. CARDANO cons med 5 bona sunt mala granata cujuscunque generis, similiter arantia, limunia, sed in parva quantitate. GEORGIJEVIC afflict sig.D3r Ibi nuces, poma, pyra, poma granata, nuces, castaneae, ficus, cerasa, poma narranca, et alia id genus uili pretio (vgl. mor Turc p.60 narranza). FOLENGO Baldus 1,480 nec sugus cedri, nec acerbi musta naranci.
masc., narancus, -i, m.: FOLENGO Baldus 17,12 dulces... naranci.
fem., arantia (-ngia), -ae, f.: COWLEY comm plant p.268 v. supra. cf. KIRSCH ccopiae I p.229 Arangia, ae, f. Orangenbaum und Aepffel.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, arantium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 30.05.04 22.05.07 01.10.09 22.08.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.