mordico
mordico, -are – beißen, schmerzen: PEROTTI ccopiae 12,72 Mordere proprie est dentibus laedere. ... Hinc ... mordico uerbum, quod significat 'dolorem affero', perinde ac si morsus laederem. POLIZIANO syl 2,526 (Rusticus) Dependent bullae lychno; sitiensque cruoris | Musca redit, summosque proboscide mordicat artus. CARDANO epil 11 Humores mali sunt in stomacho, sua malignitate mordicant stomachum. ibid. saepe. CELTIS Norim 15 Vinum adulteratum mordicat, adurit, extenuat, exsiccat, nec sitim aufert, sed auget. PONTANO hendec 24,27 Neaera | Praefert oscula, mordicat labella. == serm 3,9,2 quae dicta rudia ... aut lacessant aut mordicent aut ita sordescant, ut risui habeantur. ARCO num 45,36-37 Tu mellita labella mordicabis, | Et mellita labella mordicabo.
part. praes. mordicans: ALBERTI eq anim 3 Squilla enim urtica pipereque tunso atque mordicantibus huiusmodi eum locum, ubi voluptas expletur, attrectandum. PEROTTI ccopiae 1,24 Et Piretrum herba ... adurens linguam et mordicans tam folio quam radice. CARDANO epil 9 per aliquam materiam mordicantem ipsum.
Lexicographica: TLL* (medizinisch)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, mordico, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.08.04

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.