myrias
myrias, -adis – 1) zehntausend: GVARINO Plutarch Caesar 15,5 Aduersum trecentas partim instructus Miriadas (gr. μυριάσι ... τριακοσίαις; vgl. die Erklärung Guarinos in ms. Vat. lat. 1877 ad l. myrias est numerus X.M). BARBARO-F Plutarch compar Aristid 5,2 nec vrbium eius hiberum menia solo equata cum tot miriadibus qui pedestribus ... pugnis ceciderunt comparanda sunt (gr. τοσαύταις ... μυριάσιν). IAN PAN Plutarch reg p.35 quemadmodum supputatorum digiti modo myriadas modo unitates reddunt, itidem et regum amicos nunc quidem omnia posse, nunc vero quam minimum (gr. 174B οἱ τῶν ἀριθμητικῶν δάκτυλοι νῦν μὲν μυριάδας νῦν δὲ μονάδα [τιθέναι] δύνανται; aus Plutarch auch BRASSICANVS-JA ad p.1381 quemadmodum, inquit, Arithmeticorum digiti, nunc myriades, nunc autem unum tantum significant). GAFVRIVS theor mus 2,6 inde et milia quae graeci mutata littera miriades uocant: sicque multiplicatio ad infinita deducitur. ERASMVS mor 54 p.162 Alius Psalmorum centum effundet modios. Alius ieiuniorum myriadas adnumerabit, et toties unico prandio pene disruptam imputabit alvum. Alius tantum cerimoniarum acervum proferet, quantum vix septem onerariis navibus vehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos numquam attactam pecuniam, nisi digitis duplici chirotheca munitis. == coll 6 At ego tibi commonstro, unde possis haurire centum millia. :: ... Dic, unde? :: Ex asse Budaei. Illic reperias innumeras myriades, sive auream malis monetam, sive argenteam. MORRHIVS Erasmus ep 2633 Habeo itaque tibi gracias vna cum tot studiosorum myriadibus pro tuis in excitandis promouendisque literis ... laboribus (1532). HESSVS dial sig.A3r Potest igitur videri tibi contigisse quod Hesiodo fingitis contigisse, qui in Musarum opinor amplexibus cum obdormisset potentem illum (quem vobis arrogatis) Spiritum ita hausit vel ebibit potius: ut evigilans statim versuum Myriadas effunderet. saepe. – 2) viele, eine unbestimmte große Zahl, Schar: BONFINI symposion 3,481 Sunt etiam tot angelorum miriades et ierarchiae, quae non ex maculosa propagatione, sed subita dei dispositione illico sunt editae. PETRVS MARTYR orb nov 3,5,50 Sed auditu miserandum, myriades hominum ad edendi usum creduntur hi obscoeni antropophagi consumpsisse. ERASMVS in nov test p.733 (1516) (zu Hebr. 12, 22) Mire coniunxit μψριάσιν et πανηγύρει, cum myriades aliquoties dicamus innumerabilem turbam; alioqui myrias Graecis est numerus complectens decem milia. CAPITO ep 294 (1526) dolere mihi spicula talia, qua persuasione semel suscepta, Myriades libellorum 45 maledicorum fuissem expertus. BVLLINGER Vadian ep 1250 (1542) Caesarem aiunt Angliam ingressum, Anglum armasse contra Gallum, duxisse Mariam et myriades aliquot auri avexisse secum. De myriadibus Anglus quidam, qui intra mensem in Anglia fuerat, retulit; de novis nuptiis in Anglia nihil audierat. ECK ep 407 (1543) qui etsi Myriades haeresum teneat inflatus, et turbines mendaciorum. PVTHERBEVS Theotimus p.151 Nam nunc quoque antesignana illa mulierum cohors operatur ...; hoc est, vim suam profert et exerit in sui similibus, quarum hodie multa myriades sustinet orbis christianus.
Lexicographica: TLL myriades ('dena milia')

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Marianne Pade & Johann Ramminger
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
Marianne Pade & Johann Ramminger, myrias, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 29.07.05 09.04.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.