euangelizatio
euangelizatio, -onis, f. – Verkündung des Evangeliums: LVTHER op 3 p.83 Quam destructionem ... perfecit ... ex predicatione humilium et Euangelisatione pauperum. CLICHTOVE Antiluth fol.158v Christus in evangelio post susceptum publicae praedicationis officium: non legitur opus manuum exercuisse ad necessaria vitae comparanda, quae sibi debebantur ex ministerio evangelizationis. BVCER in Rom p.487 In his apertè videmus istam Evangelizationem pacis et bonorum atque salutis, id est, regni dei, promissam esse. MVSCVLVS in Eph p.106 Si placet hic sensus, Per Apostolos, Prophetas, Evangelistas, pastores et doctores, intellige non personas, sed dona et officia Apostolatus, Prophetiae, Evangelizationis, pasturae ac doctrinae. BACON Atlantis p.31 servata est haec terra ab infidelitate ... per arcam ope apostolicae et miraculosae euangelizationis sancti Bartholomaei.

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, euangelizatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.10.05 22.05.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.