maledicentia
maledicentia, -ae, f. – Schmähung: BRVNI or nebul p.346 profecto maledicentia ista tua, qua in me tam petulanter abusus es, magno tibi rependio constabit. POGGIO ep II 2,4 fretus potius conscientia recte factorum quam motus emulorum maledicentia. VALLA-L apol prooem p.479 Nam quis, quaeso, ... modestus velit contendere cum avaro de avaricia, ... cum libidinoso de libidine? Certe nemo. Ita nec cum maledico de maledicentia. ERASMVS ep 58 Saeuit ... maledicentia. O vipereum malum quouis aconito, quauis Cerberi spuma nocentius! GALATEO ep ed. A. XXVII p.159 (1509/12) Ex maledictis aduersarii tui, qui te nunquam uideram, primum amare coepi: cognoui doctrinam et diligentiam tuam ex maledicentia illius causidici. BOISSARD embl p.34 Maledicentia ea contemnenda eswt, quae non à iudicio, sed à lingia maledica injuriosè proficiscitur. SCALIGER-JC carm II p.125 Turpis maledicentia, nusquamque ferenda, | Sese lacerans conficit, in seque redundat.
lex.: PEROTTI ccopiae 6,10 Ad haec benedico tibi dicimus et maledico tibi. A quibus benedicus et maledicus et benedicentia et maledicentia. == ccopiae 42,13 a quo obtrectatores detractores dicuntur atque maledici, et obtrectatio maledicentia.
Lexicographica: TLL (2x, GELL.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, maledicentia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.02.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.