theosophista, -ae, m.
Theologe (peior.): CROTVS RVBEANVS Hutten ep 14 (1514?) quanquam longe terribiliora per Vulcani Neptunique minas minantur sanguisugae theosophistae, quaestores aliorum delictorum, suorum celatores, quam si possessiones nostras ... eriperent. AGRIPPA Erasmus ep 2737 (1532) Caeterum quod te scire volo, bellum mihi est cum Louaniensibus theosophistis. HERDESIANVS cons (zitiert nach HVNNIVS-N diask p.333) Atque huius rei specimen insigne admodum edidit 'Orthodoxus consensus', illius enim emblemata à Theologis Wūrtemb. praefatis refutationi praemissa in compendium redacta sic sonant: "Ecclesiarum nostrarum doctores appellant homines stolidissimos, fanaticos, φιλαύτους, Theologastros, mataeologos, Sophistas, nequissimos, Sycophantas, Theosophistas, corporalistas, morosos, ambitiosos. ... ". HOBBES eccl praef p.347 Maluit hic noster inter primos et piscatores Apstolos simplicitatem discere Christianam, quam apud Nicaenae patres et Graeculos theosophistas cerebellum perdere attonitus.
Lexicographica: TLL 0
|