animicida
animicida, -ae, adi. et subst. m.der die Seele mordet: – 1) (Luther): LVTHER op 5 p.406 (1519) parvuli autem et infirmi haec non capiunt, ideo pereunt per hos Animicidas pontifices et Seminiverbios. == op 7 p.71 (1520) sicut hactenus factum est per pestilentes, impias, animicidas pontificum nostrorum traditiones et Theologistarum opiniones infinitis animabus ad inferos his laqueis pertractis. == op 7 p.767 (1520) Non isto furore contentus, laqueo omnium cruentissimo et animicidissimo conscientiarum posito, non permittit sacramenti huius liberum usum, sed in universum omnes certa die semel in anno cogit communicare. == vot mon p.661 (1521) Quod nisi fecerint, plane crudelissimi et cruentissimi sunt animicidae (zitiert von CLICHTOVE Antiluth fol.180v). == op 8 p.441 (1521) Et quis non summa indignatione discrutietur super hos cruentissimos animicidas, qui nobis hanc dei charitatem obscurant. == serv arb p.624 (1525) Et hos tu bonus animarum consul nobis commendas rursus, hoc est, auctor es crudelissimorum animicidarum, ut mundum hypocritis, Deum blasphemantibus et contemnentibus in corde repleant. – 2) (andere Verfasser): LANSPERGER phar sig.B8v (1521) (Effusio cordis, seu meditatio animae peccata et ingratitudinem suam coram Deo plangentis)Et non solúm hanc meam, sed alias quoque innumeras animas ... ego tibi iterum abstraxi, seduxi, foedavi et hosti tuo diabolo animicidae in mortem tradidi. ECK poen fol.51r (1522) sunt Antichristi, famuli venatici diaboli, animarum deceptores et seductores magistri haeresum et verissimi animicidae. == domin sig.C2r (1532) a Lutheranis Concionatoribus animicidis seducta. FISHER op p.652 (1523) Nam et si Deus nostri misertus, Turcarum in nos malitiam refrenet, ne trucident corpora, multò perniciosius adhuc discrimen ab istis animicidis haereticis imminebit. DIETENBERGER vot mon I fol.3r (1524) quidni animicidas illos reprimere, aut penitus etiam ubi facinus pertinaciave expostulet expungere. == vot mon II fol.271r formidandus quidem iamdudum nobis est Turca, sed tu magis, qui non modo corporicida, ut ille, sed animicida quoque insatiabilis universo iam orbi insidearis. BRENZ in evang Ioh p.897 (1527) Proinde carnalis legis doctor animicida est, qui docet ex operibus sectari legem iustitiae. HASENBERG Luther ep 1305a (1528) Proh hominem carnificem, proh truculentissimum animicidam! BLOMEVENNA enchir sig.d5v (1532) quomodo episcopi erunt, aut pastores, et non magis lupi, quos tu mittis in civitates seductos, ac seductores, et veros animicidas. GOES Erasmus ep 2826 (1533) vt tandem tuis preclaris scriptis ad Suecios Gothosque et alios id genus homines perlatis illiusmodi tyranni et animicidae pietate aliqua moti ex tanta incuria expergiscantur. HELGESEN chron p.110 quidam lupum et animicidam appellabant, alij monachum et hypocritam, nonnulli uero lupum et impostorem. == chron p.114 Quandoquidem uiros sanctissimos, martyres et confessores ... non uerebantur appellare lupos, impostores, seductores, fures, animicidas et latrones. CALVIN op 5 p.178 (1542) Et similibus versibus Sacrae Scripturae, quos isti animicidae semper in ore habent. COCHLAEVS purg sig.C2v (1543) Age bone vir - nolo dicere Animicida et spiritus peccati, sicut dicit Lutherus. == necess fol.10r (1546) Nonne sunt veri animicidae, qui Dei iudicium sibi usurpant, subiiciendo sibi nostras conscientias? Haec ex Lutheri sententia transsumpta sunt. CANISIVS ep 125 (1552) quum hic de vicinis audimus Hungaris, quanta in eos crudelitate grassetur Turca, saepeque multa Christianorum millia plusquam tyrannice iugulat, nostroque vel certe nostrorum sanguine pasci potest, exsaturari non potest non solum homicida ille, sed etiam - vt sic dicam - animicida. == comm corrupt I p.58 (1571) Prō nefas, quòd demùm prolabuntur, et in quem statum nobis religionem Christianam adducent novi istiusmodi, modo ita dicere fas est, animicidae et infanticide? BEZA haer p.157 (1554) Iubet Moses Levitas arreptis gladiis obuium quenque sine ullo prorsus discrimine trucidare: parent illi, et hoc ipsorum factum à Deo, Mosis voce, comprobatur. An hic, obsecro, Moses quum de idololatria et incredulitate - peccatis, ut quidam vocant - spiritualibus, ageretur, resipiscentiam expectare debuit, ne animicida fieret? STAPLETON op IV p.244 (1591) erit quoque et is animicida, qui animae suae vulnera quàm primùm aperire, et sanare detrectat.

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, animicida, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.11.06 12.03.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.