allectamentum
allectamentum, -i, n. – Anreiz, Verlockung: PONTANO Asinus p. 616 florem scortillorum, recentissimum quidem Venereum mercimonium urbanaeque iuventutis illecebras atque allectamenta. == serm 1,28,7 honesta et gravia allectamenta ad demerendam gratiam, ad contrahendam benevolentiam ex commemoratione rerum strenue gestarum. PINVS TOLOSANVS Textor-I mul fol.164v spretis... hisce vitiorum allectamentis. CELTIS am praef 33 p.500 (1502) Quae omnia eo spectant, ut allectamenta quaedam et semina amoris sint. FISHER op p.1129 (1527) Et vicissim ... assertio carnis et sanguinis sub specie panis et vini cum illis minis et allectamentis prorsus infert illam priorem pollicitationem ad hanc praesentiae corporis exhibitionem omnino pertinere. YOUNG schism fol.59v Hac esca, nempe divitiarum, et allectamento isto tam amaeno et delectabili suos sibi Discipulos aggregavit execrabilis ille Montanus.
ital.: COLONNA Hypnerotomachia sig.u1r quanto cum allectamento et dulcissimo sugesto.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, allectamentum, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.05.07 25.11.13

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.