deruisius, deruisus, deruislarus, daruissa
deruis(i)us (-slarus), -i, m. – Derwisch: BARLETIVS Scanderbeg fol.3r Primi enim, qui et strictioris ordinis et religionis apud eos Turcos sunt, Daruissae appellantur. LONICER-Ph chron I p.112 Manducant ijdem herbam illam, quam et Deruisi, vt pharmacon hilaritatis conuiuijs adhibent. LEVNCLAVIVS pandect 35 Vltimi sunt Deruisij, qui Calogeris Graecorum, monachis nostris respondent. == pandect 64 Deruisij seu Deruislari sunt illi quidem apud Turcos ... monachis nostris adfines. ... Hinc aliquot in Vngaricis finibus captos a nostris recordor viros certeroquin alicuius auctoritatis et existimationis, qui Deruislaros se profitebantur. RISEBERG Turc p.29 Tres ordines Monachorum sunt, videlicet Deruisi, Geomalier et Calendrier. MARRACCI refut praef p.8 quia Mahumetanorum Deruisii seu Sanctones - qui apud ipsos religiorem uitam et exactionem Alcorani obseruantiam profitentur - superstitionem suam inter Ethnicos Orientales iamdiu disseminare coeperunt.
türk.: GEORGIVS DE HVNGARIA tract p.274 Et secundum hoc nullus est inter eos, qui non consequatur aliquid experientie spiritualis, per quod possit haberi certa coniectura et euidens iudicium, quod sit de numero et ordine deruischler.

LEMMALISTE GRUPPE: moham. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, deruisius, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 08.11.09 16.11.09 22.11.10

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.