muscea, moschaea, moschea, muschea, muschkea, musca
muscea (moschaea, musc(h)(e)a), -ae, f. – Moschee: WALTHER-P itin p.156 Ista musca est valde magna et circummurata fortissime. == itin p.193 in eadem civitate habet soldanus musceam ... pretiosissimam. == itin p.235 post aliquod tempus ceperunt reedificare muscheam. FABRI-F evagatorium II p.89 Porro reliquam partem ecclesiae per muri intercisionem separaverunt a choro, et in ea parte Machometo Muschkeam fecerunt pulchram et ornatam cum alta turri. Stabat autem ostium ex adverso, ita quod in atrium Muschkeae videre poteramus et in Muschkeam. MVENZER-H Hisp p.141 (1495) Et in suis turribus et musceis psalmum et propheticas oraciones psallunt. BVSBECQ ep Turc 1 (1554) p.72 est in ea Moschea - sic Turcae vocant sua delubra - fons aquae purissimae, eximio marmore constructus. RISEBERG Turc p.23 Templa triplicia habent. Meschith seu Moscheas, in quibus ad preces et conciones conueniunt. PEXENFELDER appar p.899 Quinquies diurno spatio, horis constitutis, fanum suum, quod Meschit seu Moschaeam vocant, adeunt. == appar p.900 Prohibentur Lege, ne ullum hosti locum restituant, ... ubi Moschaeam excitarint, ibique preces recitarint.

LEMMALISTE GRUPPE: moham. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, muscea, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 03.11.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.