amarulentia
amarulentia, -ae, f.1) Bitterkeit, Salzigkeit (des Meerwassers): TVNSTALL Erasmus ep 663 (1517) Stygem arbitror non longe illinc abesse, ea est aquarum nigritudo atque amarulentia. BVDAEVS op I p.527C Anaxagoras: "Principio", inquit, "humore stagnante solis circumflexu obusto, sicque pingui euaporato, reliquum in salsuginem amarulentiamque subsedit". – 2) Erbitterung, Bitterkeit, Aggressivität: EMSER c Luther assert p.702 Luter: Primum mi Emser omitto blandiloquia tua. :: Emser. Neque tibi his verbis blandiri volui, ... neque derogare eruditioni tuae, cui nihil invideo, praeter amarulentiam istam ac perpetuam quandam philautiam. HVMMELBERG-M ep p.65 H.² (1520) Omniaque contra Apostoli dictum amarulentia, tumore, ira, uociferatione et maledicentia perturbantes. ERASMVS ep 1347 (1524) Mox ex ea qualicunque confabulatione, quae orta est in prandio, utrinque diluta est amarulentia. == pronunt p.20 Currenti adhibebo antagonisten, qui citra contentionis amarulentiam vicissim et excitetur et excitet. == puer inst p.58 ut et a monitis atque obiurgatione apostolus iubeat abesse saeuitiam et amarulentiam. LVTHER serv arb p.634 Permulta quidem obstiterunt, sed inter praecipua fuit ista tui calami amarulentia, et effrenis convitiandi libido. HVMMELBERG-M Rhenanus ep 256 (1526) quod amarulento scriptori sine amarulentia respondet. MELANCHTHON ep 472 (1527) unum hoc esse docere Evangelium, summa contentione atque amarulentia debacchari velut e plaustris adversus eos , qui a nobis dissentiunt. SCALIGER-JC or in Er I 1,47 neque illius linguae amarulentiam formidaui, neque calumniatorum obtrectationem pertimesco. VADIAN ded 38 p.160 (1536) hanc quidem tragoediam in cottidianis contionibus suis tanta amarulentia et intemperie egerunt. CALVIN ep 233 (1540) Sed crede mihi, nunquam utiliter Domino servies, nisi istud supercilium deposueris, et linguae amarulentiam. GAMBARA perf poe 2 satyrae sine amarulentia, dum in haeresim vitiaque poetae sincerissimi salva charitate invehuntur. PONTANVS-Iac inst p.92 haec comoedia nova citra amarulentiam iucunda, raro quosdam criminationum aculeos nulla cum contumelia immiscebat. ADAM vitae V p.228 Vtrinque tamen placide discessum est, sine bile aut amarulentia.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, amarulentia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 12.08.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.