ascititius, adscititius, asciticius, adsciticius, asisticius, asistitius
a(d)scititius (-icius), -a, -um – herbeigeholt, fremd: VALLA-L eleg 1,10 p.35 verba in -ficus terminata omnia ascititium comparatiuum, superlatiuumque habent aliquando etiam suum. RHEGIVS epit epist p.145 oratio fortuita et extemporalis, potius quam asciticia venustate, acceptior est quam ea quae translationum gemmulis est distincta. ERASMVS ep 2037 (1528) Reliqua transiguntur per iuratos amicos et Rectorem ascititium ('just admitted', Allen). GIOVIO op IX p.303 ut non magnopere colorum adsciticias amoenitates desiderent, qui unam vim naturae diligentius expressam, sine ullis lascivioribus velamentis admirantur. GIRALDI-LG hist 17 p.678 Sed et Graeci solebant pro infantibus sacrificare, quinta a partu die, quam rem in Truculento Plautus argutissime his Dinarchi uerbis ostendit: 'Quin deis, inquit, hodie sacrificare pro puero uolo ascititio' (PLAVT. Truc. 423a, mit anderem Text). IVNIVS-H nom p.26 Coma adoptiva, adscititia (Perücke). COPERNICVS rev 1,4 p.126 Id enim euenire oporteret, uel propter uirtutis mouentis inconstantiam - siue asciticia sit siue intima natura -, uel propter reuoluti corporis disparitatem (ed. 1543, asisticia ms.; vgl. N. Jardine, "The Significance of the Copernican Orbs", Journal for the History of Astronomy 13, 1982, 168-194: 178-179). GALILEI nunc 4 p.75 quod scilicet Astra, dum ... naturali oculorum acie spectantur, non secundum suam simplicem ... magnitudinem sese nobis offerunt, sed fulgoribus quibusdam irradiata, micantibusque radiis crinita, ...; ex quo longe maiores videntur, quam si ascititiis illis crinibus essent exuta. AVANCINI lyr p.410 Deme adscititiam vi sapientiae | Veris rebus imaginem.
Lexicographica: TLL 0, FORCELLINI Rejecta adscititius
Etymologie: von a(d)scisco.

Mit Beitrag von D. Knox.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, ascititius, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 13.08.05 07.11.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.