multiloquus
multiloquus, -a, -um. – gesprächig: PETRARCA ep metr 3,1,106 Nos tibi multiloquos, si fert ea cura, libellos | ... offerimus. BOCCACCIO gen 2,2 amatorem verum, magistratuum avidum, fidelem, multiloquum, bonorum amicum, malorum vero hostem. PICCOLOMINI comm 2,40,1 multiloquus auscultavit se ipsum dicentem, ut qui sibi magis quam auditoribus placeret. MARVLLVS hymn 2,6,36 Laudatus aestiua sub umbra, | Multiloquae fidicen Camaenae. BEROALDO mai. comm Apul 3 fol.65v nihil occultant mulieres, sed omnes ferme largiloquae sunt et multiloquae. LVTHER op 1 p.476 Atque fideli signo vanum hominem per hoc cognoscas, si fuerit multiloquus. ERASMVS ep 1620 (1525) Expedita res est accusare, sed multiloqua defendere. ZWINGLI op I fol.58r (1523) Christus posteaquam ad finem usque perduxisset orationem quam apostolis praescribit, non dixit, Toties aut toties ingeminate ista: sed magis contrarium, Ne sitis multiloqui et battologi. CASSANDER op p.424 (1560) ut possimus à multiloqua dolositate insanientium declinare. SCALIGER-JC carm II p. 173 Cui multiloqua haec, nimiaque praecepta videntur. SPENS Oxenstierna ep 3542 (1624) Agit tantum 23:um annum, non multiloquus, ast valido satis animo Regi, spero, satisfacturus.
lex.: PEROTTI ccopiae 1,387 Et loquium, quo similiter in compositione duntaxat utimur, ut breuiloquium, multiloquium ..., a quibus fiunt breuiloquus, multiloquus. == ccopiae 10,95 unde uerbosus multiloquus dicitur, et uerbositas multiloquentia, et uerbose pro multis et inanibus uerbis.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, multiloquus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 27.06.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.