ampullosus, ampulosus
ampul(l)osus, -a, -um – aufgeblasen, bombastisch: PETRARCA c med 1,2 ampullosam et tumidam plenamque convitiis epystolam effudisti. VERGERIO mai. ep 68 (1396) iudicium hoc dedit, non pro ambitione extensum atque ampullosum, sed pro veritate breve certaque ratione castigatum. VALLA-L in Poggium I p.298 Principium prooemij libri Elegantiarum quinti ampullosum est et uanitate plenum. ALBERTI intercen p.180 Alios enim nihil ni coturnatum ampulosumque delectat; alii quicquid accuratius editum promitur, durum id et asperum deputant. POLIZIANO syl 4,471 Praeterea tragico boat ampullosus hiatu. == misc praef 75 in eas litteras humaniores et earum studiosos ampullosis proclamationibus infrendentes inspumantesque desaeuiunt. BEROALDO min. praef Codrus serm sig.A2r Verba porro illa sesquipedalia et ampullosa ac desita, quae multis risum, pluribus stomachum mouent, miro modo spreuit Codrus. PONTANO serm 3,13,6 Videbuntur autem hi ipsi duplici fortasse appellatione usurpandi: alterique petulantes, alteri vero ampullosi, ut petulantes magis declinent ad oscenitatem atque intemperantiam, ampullosi ad maledicentiam ac detractionem (ampullositas). WOLF-T Wimpfeling ep 169 (1504) ut es omnis gloriae et ampullosi fastus contemptor. CAPITO ep 32a (1519) quam libertatem interpretandi sumpserunt ... viri gravissimi, nihil aliunde neque inepte neque fabulosum neque ampullosum turgidumve admiscentes. CARDOSVS ep 64 p.269 Si tamen eorum uerba et ampulosa et magniloqua in pollicendo spectes. CAMERARIVS-Ph medit I p.321 Summa illis inaequalitas, inquit ibidem modo exiles ac tenues, modo exsultantes et velut ampulosi nunc stricti et castigati; nunc vagi atque effusi.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, ampullosus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 05.04.04 31.07.06 18.06.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.