bombarda
bombarda, -ae, f. – Kanone: BENVENVTO comm Dante inf 20,31-34 quando aliquis ex extrinsecis interficitur bombarda et vulneratur sagipta. VALLA-L eleg 2,34 'nuper' ... non modo menses complecti, verum etiam annos ..., tale exemplum sit: "Nuper inventa est machina quam bombardam vocant", id est, non multo tempore abhinc. PVSCVLO Constant 4,255 Prima ingens bombarda ferit Romana citato | Moenia. HERBENVS Schut 6,1 multe graves bellice machine, quas bombardas vocant, quas Turchi humi reliquerant absconditas, invente sunt. WIMPFELING epit 64 fol.68v Anno Domini millesimo recentesimo octuagesimo inuentum est bellici tormenti genus à Germanis nostris, quod uulgo Bombarda dicitur, à sono, ut opinor, ac tonitru. AVENTINVS ann 7,21,20 p.763 Berchtholdus inuenit tormenta aerea, quibus iaculamur globos ferreos et lapideos, et homines ..., castra solo quasi fulmine, atque tonitru - vnde Bombardis nomen est - prosternimus.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, bombarda, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.05.04 11.06.06 17.09.07 04.09.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.