uerifico
uerifico, -are – bekräftigen, verifizieren, wahr machen: BENVENVTO comm Dante par 5,40-51 Et verificat dictum suum, quantum ad formam, dicens: 'questa ultima', scilicet, conventio, 'giammai non si cancella', idest, non remittitur. DOMENICO DA PECCIOLI comm Seneca ep p.98 In hac parte Seneca verificat prout sit moriendum optative. SERRAVALLE comm Dante purg 18,34-39 Nunc tibi potest apparere, idest potest esse notum per ea que dixi, quantum est absconsa veritas genti, que verificat, idest autenticat pro vero, quemlibet amorem in se laudabilem rem, scilicet esse. SPINA fortal sig.l5r Istud autem non potest intelligi de Iosue nec de aliquo qui fuerit sub lege mosayca quia vltimo capitulo eiusdem libri dicitur "Non surrexit vltra propheta in israhel sicut moyses", sed verificatur de christo qui fuit sibi similis. FVCHSMAGEN Celtis ep 312 (1504) Latronum ... epitetum si facto nunc apparente et indicente se verificat. MORAVVS-V Peutinger ep 33 p.59 (1505) uerificare et colligere ... nomina regum. CATHARINVS-A apol fol.43v Sed nihil mirum si verificas quae Apostolus de te ac tui similibus ita praedicat, non intelligentes quae dicunt, neque de quibus affirmant. LVTHER op 42 p.254 Sicut igitur hoc constanter praedicavit, ita in ipso implet et verificat Deus hanc praedicationem, ut credamus et certo statuamus Henoch, hominem scilicet similem nobis, ex carne et sanguine natum, sicut nos, ex carnali Adam, ad Deum raptum esse et vivere Dei vitam, hoc est, aeternam vitam. CAMPANELLA phil sens p.297 Plato enim in Timaeo confirmat fabulam de Phaethontis casu et quodammodo verificat. HABRECHT Schickard ep 525 (1632) nititur hypothesibus Ptolemaicis, et ex variis observationibus illas verificat. FROMONDVS in ep p.16 (Rom. 3,4) est autem deus verax, id est, semper verum dicit et illud quod dicit, verificat. Deus enim nec falli nec fallere potest.
lex.: PEROTTI ccopiae 3,223 Item uerum, hoc est solidum, sincerum, non falsum, ...; hinc ueritas dicta et uerifico uerbum; a quo uerificatio. == ccopiae 3,455 A uerus uerax deducitur, quod mendacis contrarium est, et ueritas et uero uerbum ac uerifico eiusdem significationis.
Lexicographica: GEORGES 0, TEEUWEN

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, uerifico, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 17.07.04 17.08.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.