eutrapelia
eutrapelia, -ae, f. – Gewandtheit, Eleganz: CONVERSINI ration 6 Neque enim valet qui mansuetudine, prudentia ac vite quadam, ut ita dixerim, eutrapelia - quod suavitatem convivendi interpretari iuste possumus - careat, voce sola aut ... exemplo auditores erudire. BRVNI ep 8,2 (10,24 p.207 M.) (1438) Eutrapelian graeci dicunt, quam nos appellamus comitatem. ... Ego igitur id verbum transferens comitatem dixi. Ille non probat, sed ut est in graeco, sic etiam in latino dicendum eutrapelian contendit. BONFINI symposion 2,142 ita gratiis est refertus omnibus et eutrapelia admodum perquam venusta. FABRI-F Vlm p.97 sicut hodie plures reperiuntur, qui ex virtute eutrapeliae omnes mulieres nominant sorores vel materteras. LEFEVRE in ep Paul fol.cxxxiiiir Si igitur a vita sanctorum et vere spiritualium virorum arcetur eutrapelia: quanto magis scurrilitas: et omnis licentiosa dicacitas. LVTHER op 1 p.494 Eutrapelia seu scurrilitas quae est facetia seu urbanitas, quam Aristoteles virtutem esse putat, quando scilicet non turpia neque stulta, sed iucunda et erudita simul dicuntur. MOLINA concord p.258 ad honestam recreationem iuxta eutrapeliae virtutem ac urbanitatis. SVAREZ leg p.76 In aliquibus autem virtutibus non ita videtur, ut in libertate, quae ex se videtur excludere debitum, et in eutrapelia, quae videtur etiam maximè voluntaria. BALDE poem I p.408 Solatia, eutrapeliam amantibus divisa sunt. == poem III p.113 sobrietate atque eutrapelia Medicos commendabiles reddi.
Lexicographica: TLL 0; gr. CIC. fam. 7,32,1; m.a. (Thomas Aquinas)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, eutrapelia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.06 08.06.09 22.08.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.