centuria, -ae, f.
centuria annorum, Jahrhundert: ZWINGLI op I fol.220v (1524) Loquimur sapientiam dei in mysterio, id est eam sapientiam, quae multis annorum centuriis abscondita, suo tempore aliquando revelanda fuit. VERMIGLI in I Cor fol.194r (1551) Nam Petrus inquit ex sententia Davidis: In conspectu Dei mille annos esse instar unius diei. Quare fieri posse, ut latro diceretur ea die futurus in paradiso, licet ea res ad multas annorum centurias differenda esset. PONTANVS-Iac progymn 1,89 mirabar sine ulla praefatione, sine emendatione, sine ulla annotatione tot annorum centuriis sepultum proferri librum. BACON org 1,78 Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere versatur, vix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumve proventui utiles fuerunt. WALAEVS-A op I p.2 Prophetiae ... de rebus post multas annorum centurias futuris. al.
Lexicographica: TLL centuria 0
|