alcohol, alcool
alco(h)ol, -lis – Alkohol: RVLANDVS min. alch p.27 alcool. Nonnulli satis incongrue sunt interpretati pro pul. minutissimo trito ... . Sed error istorum satis arguitur eo, quod variis locis Paracels. de alcoole vini scribit, pro aqua ardente rectificata, quae quidem nihil cum puluere commune habet. Est igitur alcool rerum aut corporum quorumcunque nihil aliud quam purior et mundior substantia ab impura separata. BEGVINVS tyr p.44 tum Alcohol appellitant: hocque vocabulum etiam ad subtilissimum vini spirtitum, saepissimé reiteratis destillationibus rectificatum, omnique humiditate privatum, commodé exprimendum transferunt. == tyr p.45 Species calcis est alcohol, pulvis ad sensum subtilissimus instar farinae tenerrimus, in quo nulla humiditas elementariis ampliús viget. Refertur alcohol ad spiritum, seu quintam Essentiam vini. == tyr p.128 Recipe spiritus vini, vel alcohol eiusdem rectificatissimi, quod est sine phlegmate, libras ii. vel etiam, si vis, plures. == tyr p.274 dulcorata tinctura, cum alcohole vini coniuncta, digeritur. KOCHANSKI Leibniz ep II-1 91 p.299 (1671) vix concipi jam potest, quomodo Sphaerula ista post tot pororum Metamorphoses non tandem resolvatur in Alcohol impalpabile dissoluta illa prima pororum textura.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, alcohol, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.05.07 27.05.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.