Mariolatria, -ae, f.
Marienanbetung (peior.): BRENZ apol Wirt p.272 Quemadmodum ergo, inquam, Psalterium Davidis mutatum est in Marialatrian: ita necessarium fuerit, idem Psalterium denuò iuxta Asoticam formam emendare. GOMARVS op III p.180 (1599) insignem Epiphanii adversus hanc Mariolatriam et Sanctorum invocationem locum auctarii vice recensebo. GERHARD-J loc theol VIII p.706 Sed ne Mariolatrian et Hagiolatrian suam distinctione inter latriam, duliam et hyperduliam palliare pergant. CALOV syst XI p.18 nec ulli ignota est Papistarum Mariolatria, Angelolatria, Hagiolatria, Iconolatria, ..., lipsanolatria. CLOPPENBVRG op II (1645) p.132 Blasphema est πρόφασις Pontificiae Mariolatriae, Mariam habere in Filium Iesum ius Matris, quo possit ipsi iam in coelis imperare.
gr.: GERHARD-J loc theol V p.1148 Mariam in precibus vocant Dominam suam, ... , eamque invocant ut ab hoste protegat et hora mortis suscipiat, quā ratione committunt Μαριολατρείαν. CALOV syst VIII p.233 Praecipuè autem Μαριολατρείᾳ dediti sunt. Lexicographica: GEORGES 0
|