extemporarius
extemporarius, -a, -um – improvisiert: GVARINO ep 614 (1433) Stupebant omnes orantem ex tempore audientes, cum oratio nihil extemporarium saperet sed sese supra mediocre dicendi genus sermo extolleret. GVARINI-B ep p.158 (1460) ubi Patris cadaver in tumulo extemporario reconditum fuerat. PEROTTI ornam mul 3,1 nihil cogitatum vobis affero, sed omnis nostra actio extemporaria est et subita et improvisa. == ccopiae 73,2 Vnde schedia incondita et extemporaria carmina dicuntur, quae nostri siluas appellant. MARZIO Math 9,1 In ea frequentia hominum, quae circa reges esse consuevit, de temporum varietate sermo est ortus et, ut in quotidiana et extemporaria locutione fit, finis a principio multum plerunque discrepat. RHENANVS ep 1 (1507) Quod nuperrime extemporario carmine ad Rudolfingum sic παραφραστικῶς expressi: ... . MELANCHTHON op suppl IV p.10 (1514) Vale et extemporarie epistole queso ignoscas, mi amantissime frater. BVCER Rhenanus ep 146 (1520) omnia ... facinora ... ei recensuit ... , ut extemporariae responsionis haud prorsus inopem mutum plane ac elinguem ipsum reddiderit. PALLADIVS-B Coryc praef p.31 (1524) praedicasset in homine natione externo Romanum ingenium, vrbanam dexteritatem, litteraria studia, litteratorum comercia, festiuam vrbanitatem, extemporariam dicendi facultatem. BVLLINGER in Matth fol.127v eiectos potius ac extemporarios quam compositos profluentesve sermones. POSSEVINO appar I p.370 qui neque sunt libri, sed orationes, sive homiliae extemporariae.
lex.: PEROTTI ccopiae 2,730 Extempore dicere est ex improuiso et impraemeditatum dicere ... . A quo extemporalis siue extemporaria oratio dicitur. == ccopiae 18,14 Unde extemporarium siue extemporale siue extemporaneum pro subitario accipimus.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, extemporarius, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 16.04.09 24.04.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.