extrusio
extrusio, -onis, f. – Vetreibung, Ausstoßen, Austreiben: PONTANO Actius p.158 ea collisio vocalium tum ademptio tum extrusio recte vocatur, non minus fortasse proprie explosio. FLACIVS clav II p.50 specialia mandata, ut praecepta de emigratione, fabricatione arcae, sacrificatione filii, extrusione concubinae et filii. TELESIO-B rer nat 6,10 Nam si ... vasa universa simul constringantur, vel utramque vel nullam in partem fiat extrusio. BRVNO phys p.375 omnes alii humores atque partes motu suo continue moventur et per circulum et per intrusionem et per extrusionem, quae fit ope ingestionis et egestionis continuae. KEPLER harm p.284 Cum enim foetus est maturus, facultas animae formatrix, et generationi praefecta, tunc potissimum se accingit ad extrudendum foetum, eāque extrusione accendendam novam animae vitalem facultatem. BACON hist vit p.132 In omni alimentatione duplex est actio, extrusio et attractio. FROMONDVS phil Christ p.317 Si enim pars unguis, cum infima esset, habuit animam, per meram sursum extrusionem, nulla temperamenti variatione, eam non potuit amittere.
Lexicographica: TLL 0; MLW

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, extrusio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.09.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.