Burdonista
Burdonista, -ae, m. – Anhänger der Behauptung das Julius Cäsar und Joseph Justus Scaliger eigentlich Burdonius heißen und sich den Namen Scaliger zu Unrecht angeeignet haben: SCALIGER-JJ ep p.793 (1608) Occupatissimus hos dies fui in scripto, quod adversus Burdonistas adorno.
vgl. Scaligers Version der 'fabula Burdonii': SCALIGER-JJ ep p.287-88 (1605) Pater meus fratrem majorem natu habebat, nomine Titum. Ab eo ille distinguebatur cognomine a Burden. Nunquam enim Pater meus ... alio nomine vocatus fuit, quam Iulius Caesar a Burden aut Comes a Burden. ... . Lilius Gregorius Gyraldus, familiaris Patris, mentionem ejus faciens in recentioribus Poetis, vocat eum Burdonium: si Burdenium dixisset, verum dixisset. Neque aliter potuit. Est enim error Typographi. Hinc illae lacrymae. Fanaticus quidam Silesius Melchior Guilandinus, stirpium peritus, reliqua imperitissimus, quum intellexisset, me ab eo in ijs, quae de papyro disputaverat, dissentire, probe hanc injuriam se ulturum putavit, si nos insititios in genus Scaligerum proderet. Iuvit eum, et operas contulit porcus quidam Latinarum literarum professor Patavinus, qui ex illo loco Gyraldi persuasit illi, nos non Scaligeros, sed Burdonios esse. Quid fecit acutus Silesius? finxit quendam Iulium Burdonem Benedicti civis Veronensis filium in Patavina Schola ad medicinae gradum fuisse promotum. Hoc in vulgus sparsit, et hinc multa per Europam exemplaria, quorum ego nullum habeo, vulgata sunt. Ex quo etiam abreptitius ille Robertus Titius Burdones coepit crepare, et ne ullum mendacium esset, quod non in scriniis Societatum extaret, nunc in illo Amphitheatro pro Burdenio, Burdonius audio, cuius caussam tam illi omnium hominum improbissimi, quam etiam probi ignorant.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Burdonista, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 26.12.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.