ueriloquus
ueriloquus, -a, -um – die Wahrheit sprechend: LOSCHI ep ed. Schio 14 p.190 (1407) quidam, qui, ut veriloqui habeantur, student maledicere. PICCOLOMINI ep I-1 175 p.513 (1445) si non vis esse veriloquus, disce saltem mentiri, ne te simul et reginam irrisioni prebeas. PONTANO serm 2,2,4 Sequitur igitur veritatis studium virtus ea, quae suo nomine est veridicentia, et qui ea utuntur veridici, unde et qui vera vaticinantur ... dicti sunt veridici pariter ac veriloqui. HESSVS op farr I fol.242r Nunc pia veriloqui Martini scripta revoluens. STABIVS-O Nausea ep misc p.79 si non Gnathonem magis me, quam ueriloquum suspicari posses. IANSENIVS-C Gand. in concord I p.437 quia veritatem non poterant audire, et linguam veriloquam discriminali acu confoderunt. RHVMEL Zacharias sig.B6r Excutite ex animis quaevis Mendacia vestris | Veriloqui semper.
lex.: PEROTTI ccopiae 3,455 Et uerificus et uere aduerbium, idest certe. Et ueridicus, qui uerum dicit. Et ueriloquus, qui uerum loquitur; a quo ueriloquentia. Et ueriloquax qui, licet multa loquatur, tamen non mentitur. CALEPINVS dict (1502) sig.Bb4r Veridicus. qui vera dicit. Similiter Veriloquus.
Lexicographica: GEORGES

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, ueriloquus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 25.06.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.