philologia
philologia, -ae, f. – Philologie: DORPIVS or 3,7 (1513) neque ego, viri clarissimi, de umbra loquor eloquentiae, quae philologia dicitur, garrula, obstrepera, verborum dumtaxat funditatrix maxima, nulla habens sententiarum fulcimina, nullum rationum pondus, nullos nervos, nullum inventionis ingenium, qualem logodaedali sectantur qui postquam decem voculas non omnibus usitatas e putribus chartis vel mutilo saxo eruerint, non aliter gestiunt ac triumphant quam si Gallias subegissent. VIVES disc II p.240 (1531) Scrutatio illa et rerum, et uerborum, et autorum ueteris memoriae, obseruatio atque annotatio eorum diligens, quae grammaticae est coniuncta, Philologia nominatur : et qui eam praestat, philologus. WOLF-Hier ep p.240 (1563) Talem igitur Bibliothecam, quae vtriusque linguae et philologiae amatoribus inseruiat: ego iam ab annis XXX collegi, WASER-C Goldast ep p.267 (1608) Nolim enim post Capellum videri rem actam agere: quanquam certe multa habeam. quae ille omisit: maxime quae ad elegantem Philologiam, aut polylogiam pertinent, ac proinde faciunt ad illustrationem locorum Sacrae scripturae plurimorum. WOWERVS synt p.24 (ante 1612) Ptolemaeus Philadelphus, Ptolemaei Lagi filius, Aegypti rex incensus dulcedine philologiae, Alexandriae insignem Bibliothecam instituit. WEINRICH aerar p.1194 (1618) Philologia, Lust zu mancherley Sprachen. BACON serm fid 56 (ante 1626) Quatenus vero ad philologiam, quae in hoc argumento ut plurimum versatur, nihil aliud est quam narratiuncularum et observationum futilium congeries, ideoque scripto huic minime congruit. TSCHERNING Opitz ep p.156 (1635) Ego acrius nunc animum intendo studium Philosophiae haurire, mollem et amaenam Philologiam virili illā magis, et robustā Philosophiā firmare. LANSIVS Witte iur p.235 (1639) Philosophia enim cum Philologia coniungenda est: nec altera sine altera satis commode, nec satis belle habet. MARESIVS-R ep philol p.199 (ante 1653) quanquam Pollucem Commodo Imperatori de vocabulorum significatione, philologiae infima parte librum etiam inscripsisse noueram. COMENIVS op did III p.939 (ca. 1654) Si denique Sermonis rationes examinantur, Philologia: sub quā continentur artes sermocinatrices, Grammatica, Rhetorica, Oratoria, Poetica, Critica. MICRAELIVS lex p.391 (1653) Disciplinae sermocinantes tractantur in philologia; speculantes in parte philosophiae theoretica; vitam informantes in practica; artem certam inculcantes in mechanica. == lex p.1002 A φίλος derivantur Philologia, qva artes orationis et rationis explicantur, ... . BOSIVS-IA Reinesius ep Bos p.348 (1662) quod aliis aut negotiis aut studiorum generibus distento ad humaniores litteras et sacrae philologiae adyta vix vnquam, aut certe quam rarissime, adire mihi datum fuit. KÖNIG-GM bibl p.688 (1678) Rhodiginus ... Primus philologiae studium et intermissam tot seculis commentandi rationem, quam Agellius l. ult. cap. ult. attingit, in usum revocare voluit.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, philologia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.10.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.