memoratiuus
memoratiuus, -a, -um – des sich Erinnerns: 1) allg.: SALVTATI ep 9,3 mentem, hoc est intellectum vel vim memorativam, a qua mens dicta est, attingere. PICO-G thes pr 2,58 uirtutem sensitiuam sensus communis ... nec a uirtutibus sensitiuis sensuum interiorum, phantastica siue imaginatiua, cogitatiua, et memoratiua uirtute... differre. BRVNO umbr p.56 si ars rerum prosequendarum quippé in memoratiua potentia consisteret. – subst.: BOCCACCIO gen 9,4 quam cito talis videt mulierem aliquam, que a sensibus exterioribus commendatur, confestim ad virtutes sensitivas interiores defertur, quod placuit; et id primo devenit ad fantasiam, ab hac autem ad cogitativam transmittitur, et inde ad memorativam. BRVNO cant p.218 Prima, sensus communis appellatur, situata in anteriori parte cerebri. Secunda, usque ad cerebri medietatem, phantasiae domicilium nuncupatur. Tertia illam contingens cellula cogitativae domus dicitur. Quarta veró memorativae. VIVES disc I 4,2 (de quinque partibus artis rhetoricae) principio meminisse naturae est, quae si arte adjuvatur, non protinus est rhetoricae, sed peritiae cujusdam, quam memoriam appellabant veteres, nunc vulgo memorativam, cujus inventorem fuisse tradunt Simonidem vatem. – 2) bes. des Auswendiglernens: DECEMBRIO-A pol 1,1,2 Thomas Reatinus .... ob artis memorativae gratiam ... equestri dignitate donatus. BRVNO umbr p.14 neminem ... latere existimo multas memoratiuas artes ab aliis editas.
Lexicographica: TLL* (1x, PRISC.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, memoratiuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.11.03

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.