carauansaraium, carauasseralia, carauasarai, carauasciarai
carauansaraium, -i, n., carauasseralia, -ae, f. – Karawanserei: LEVNCLAVIVS pandect 20 Turcici proceres ... exstruere potissimum student haec septem: Messitas, imareta, Graecis Maratia, carauansaraia, balinea publica. RAINOLDS-W calv p.850 Tertio loco sunt Caravansaraia, hoc est, magnae capacitatis et amplitudinis hospitia ordinata ad 480000. excipiendos viatores ex aequo omnes Turcas, Christianos, Iudaeos, cuiuscunque ordinis et nationis. GOTTFRIED Avity arch p.637 Ut autem ad magnam nostram Constantinopolium revertamur, fecit magnificentia quorundam Principum, et nonnullorum Bassarum opulentia in ea aedificari ultra ccc. Carauasseralias, id est amplissima et capacissima loca ad excipiendos peregrinos.
türk.: GEORGIVS DE HVNGARIA tract p.266 Hoc, quod in viis, vocatur keuuen[n]czerey (czeuuennczerey trad.), et est edificatio magna in locis, ubi non inueniuntur habitatores sufficientes ad recipiendum viatores et peregrinos. BVSBECQ ep Turc p.24 Hic diuerti in diuersorium publicum. Carauasarai Turcae vocat. == ep Turc p.68 magna eius iughurtae copia passim venalis est vbicumque sunt Carauasciarai, hoc est, vt dixi, Turcarum deuersoria.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE GRUPPE: moham. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, carauansaraium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.08.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.