admiralius, -i, m.
Admiral: admiralius, -i, m.: BENVENVTO comm Dante purg 30,58-66 dicit quod visa est sibi quasi quidam admiralius magnae classis, qui discurrens per navigia confortat bene agentes, pigros vero et tardantes dure increpat. ACTA parl II p.238 (1601) Comes Notingham, Admiralius et Senescalius. MAGRI hierolex p.31 amiras vox arabica Amir. Dominatorem significat, et Amiraeus, id est, Praetor. ... Hodie tamen titulum (titulus ed.) mir pro Duce et Principe usurpant Arabes; inde latine Admiratus. Amiratus. Admiralius, et Italice Amiraglio. Hispanice Almirante dicitur. saepe.
admiralis, -is, m.: CLVVERVS hist p.710 Regni vicario, Marescallo, Admirali, Cancellario, Thesaurario, Quinqueviris, regni cura, tutelaque principis pupillae mandata. almirallus, -i, m.: CRVSENIVS mon III 69 conventus transiitque ad nostrates an. 1500 favore D. Friderici Enriquez, Castellae Almiralli, a quo extructus fuerat an. 1491. almiralius, -i, m.: RIBADENEIRA princ sig.+3v Serenissimae Maiestati Vestrae addictissimus Franciscus de Mendoza Almiralius Aragoniae. admiraldus, -i, m.: STELLA-IM ep Turc p.194, Iacobum Gabanneum, Admiraldum Galliae, vt vocant, illiusque exercitum, ita infestarunt, vt obsidionem soluere fuerint coacti. ameralius, -i, m.: CONTZEN pol p.782 Ameralius (Ameralius vel Admiralius in mg.) ἀμηράλιος ἡγεῖται, inquit Codinus, τοῦ στόλου παντὸς, imperat toti classi. amiralius, -i, m.: PEXENFELDER appar p.836 Navis, qua Archithalassus seu Praefectus rei maritimae, vulgo Amiralius seu Almirachius vehitur, Praetoria dicitur. Lexicographica: TLL 0
Vgl.: almirantus, almirarchus
|