mammonista, -ae, m.
1) der die Armutslehre der katholischen Kirche ablehnt: RVPESCISSA ostensor p.131 Iste est igitur angelus futurus nunc in cantu terribili sexte tube, cum veniet excercitus infidelium ab Eufrate ... Et vocat eum angelum, quia spiritualissime vite et sanctitatis existet, ab angelis custoditus, ab angelo revelandus; fortem, quia sibi datum est vincere universos hostes Christi tam hereticos et maxime mammonistas Mauros quam Sarracenos et ceteros infideles. == ostensor p.164 Ludovicus rex de Tarento est publicus persequtor ordinis sancti Francisci, mammonistarum amicus ostensor p.193 ad confundendum et destruendum inimicos Dei, hereticos mammonistas Mauros nigros ordinis Predicatorum, licet forte aliqui sint catolici, contra quos nichil dico. == ostensor p.229 qui mammoniste heretici dicerent sacrosanctam romanam Ecclesiam ... errasse in sanctis catolicis determinationibus suis. 2) generell, der nach irdischen Vermögen strebt: BVGENHAGEN serm catech p.83 (1532) Quales sunt omnes Mammonistae et omnes, qui creaturas non ut dona, sed ut deum venerantur. LVTHER colloq 3163 (1532) Cum tempore ariditatis semper oraret et ingemisceret, semper questus est rusticorum avaritiam prohibere orationes christianorum, ne Deus monitus promissionibus suis pluviam daret; velle Deum punire rusticos et scire suis etiam providere in fame. Confidentissimi facti sunt illi mammonistae. op 43 p.572 coguntur vere pii ferre in suis coetibus eos, qui colunt Mammona, aut aliis viciis dediti sunt, et tamen consentiunt de doctrina et usu Sacramentorum . ... modo ... sinant nos docere veritatem. Sint sane Mammonistae et propriarum opinionum: maneant modo quieti, et servent fidem et pacem publicam. == op 43 p.640 Est igitur raptor, spoliator, fur et latro, qui ditescit sanguine et sudore optimi viri et filiarum, sicut infra sequetur, hats alles zu sich gerissen, impurissimus mammonista ita describitur. LORICHIVS-G Pflug ep 368 (1547) Mammonistae, vt omnia solent, satis circumsspecte hoc egerunt, ne vel micae Lazaro darentur.
deutsch, Mammonist: LVTHER op 29 p.552 Vide du Mammonist ackertrol quid facio? Vivo sine curis et vestior et tu curas et laboras, tamen non kanst erlangen den hundersten teil des rocks und schmucks quem habeo. Lexicographica: TLL 0
|