redoleo
redoleo, -ere, -ui – (als stilistische Kategorie) eine bestimmte stilistische Charakteristik haben, charakterisiert sein durch etwas: – 1) klassisches Latein wiederspiegeln: PETRARCA ignor 4,13 p.1122 nec Ruphini iurgiis sic stilum inde dimoverit Hieronymus, quin ciceronianum aliquid redoleret. == vita solit 2,11 Qui licet liber non plene michi redoleat Ambrosii stilum, inter Ambrosii tamen libros medius est. SALVTATI ep 2,18 (1369) loquens enim et scribens Ciceronis fluvios, Quintiliani acumina et Demosthenis vehementiam redolebat. VERGERIO mai. ep 37 (1391) habui ... epistolam michi gratissimam, Donatum undique et sermone et affectione redolentem. ALBERTI Philod II p.147 ex vetustissimo illam fabulam esse codice excerptam; facile omnes adsentiri: nam et comicum dicendi genus et priscum quippiam redolebat. BIONDO locut p.3 si omnium qui Latine scripserunt post Lactantium Firmianum scripta bonus odorator sagaciter olphaverit, nullum inveniet, cuius orationis nitor numerositasque et ornatus Ciceronianam aeque redoleat eloquentiam. GVARINO ep 721 (1437) utinam tam tibi assentiri queam, qui tantopere me eloquentem fateris, ut alterum, si tibi credam, Ciceronem me esse crediderim, qui cicer magis quam Ciceronem redoleo et recte cum loquor coaxare mihi videor. == ep 862 (1452) Vocabula quoque nonnulla latini sermonis proprietatem minime redolentia. DECEMBRIO-A pol 1,7,7 opus ... Plinii ... stili disertissimi multaque antiquitate redolentis. VALLA-L don 13,42 Lactantianam eloquentiam redolet, cum de potentia agatur imperii. MANETTI c Iud 6,2 Calphurnius, peregregius bucolicorum carminum poeta, propter ea antiquus non immerito fuisse censetur, quoniam genus carminum suorum priscam vetustatem sapere et redolere videtur. PEROTTI rud 676 Sapio uero non est actiuum, sed figurata est haec locutio ... . Quemadmodum fit in quibusdam aliis uerbis actiuis, passiuis, et neutris, ut ... epistola redolet antiquitatem, idest bene olendo repraesentat antiquitatem. BVSSI praef 3 (1469) si qua minus Gelium redolere videntur. POLIZIANO ep 1,1,2 Sed etsi Plinium cuique redolebo, tuebor ita me, quod Sidonius Apollinaris ... palmam Plinio tribuit in epistolis. SABELLICVS repar p.106 Vidimus vegianum carmen velut appendicem quandam Virgilio annexum, nescio quid etiam illius cuius videri voluit aemulus redolens. MVRRHO min. carm Celtis ep 350 tua Pindaricam redolentia carmina venam. GIRALDI-LG dial 1,4 Petrus Alcyonius Venetus, mordax et maledicus ... ; huius tamen oratio, si saperet, magis Arpinatem lecythum (i. Ciceronem) redolet. – 2) negativ, einem schlechten sprachlichen Standard entsprechen: BOCCACCIO gen 15,5 Si faciles textus scripseris et laxa quadam claritate patentes, pedestrem dicunt stilum et puerile pedagogium redolentem, et fastidientes abiciunt. BRVNI dial Verger p.114 Verum sic scripsit Petrarcha, ut neque in bucolicis quicquam esset quod aliquid pastorale aut silvestre redoleret; neque quicquam in orationibus quod non artem rhetoricam magnopere desideraret. BIONDO in Turc p.45 (1453) ut, quae Valachi vulgari communique gentis suae more dicunt, rusticam male grammaticam redoleant latinitatem. AGRICOLA-R mai. ep 37,7 (1484) Erant enim ea scripta quae uidi horrida et - quid aliud dicam? - barbara et scholarum nostratium sordes redolentia. ERASMVS Cic p.685 Capnion vir magnus, sed oratio redolebat suum saeculum adhuc horridius impolitiusque. – 3) den Stil des Verfassers wiederspiegeln: SALVTATI ep 5,21 (1383) denique stilus ille redoletne aut regium cancellarium aut iuris doctum aut magistrum Feltrum? POGGIO ep II 6,21 (1437) Novi ingenium, novi eloquentiam, novi doctrinam et scribendi morem, ut nihil in illa epistola sit, quod ulla ex parte redoleat Guarinum. GIVSTINIAN-L Guarino ep 755 (1439) versus illos ..., tuos esse et tuam elegantiam redolere. QVIRINVS-L Bruni ep add 19 (1441) Itaque responsio tua, nihil philosophiae redolens, cogit nos palinodiam canere. BIONDO Italia 2,29 Colutius vero Salutatus ... multa scripsit prudentiam magis et doctrinam quam eloquentiam redolentia.
lex.: PEROTTI ccopiae 72,26 Praeterea ab oleum oleo uerbum ... significat que odorem reddo uel bonum uel malum, qum compositum ab eo redoleo in bonam semper partem accipiatur.
Lexicographica: GEORGES redoleo 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, redoleo, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 01.04.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.