begutta, beguitia
begutta (beguitia), -ae, f. – Angehörige einer christlichen nonnenähnlichen Laiengemeinschaft (beghina): LOCHER navis p.257 Lolhardos quos praetermisimus olim, | Beguinasque iuvat his nec abesse suas. | Est operae pretium non ignorare Beguttas, | Begardosque suos, hypocritumque genus. WIMPFELING ep 90 (1499) Neque opus esse superaddere fabulas, visiones, fantasias, murmura vetularum, dicta Dantis, somnia beguttarum. LEMNIVS-S Balbi-G carm 229,17 Vos etiam, o sanctae Moniales, atque Beguttae, | Largius o lachrimis ora rigate piis. BEBEL-H facet nov sig.V3r Quaedam sororculae Beguttae cum hominem furcis addictum pro consolatione accederent. EP obsc vir I 31 p.54 Quot in mari sunt guttae, et quot in Colonia sancta Beguttae, | Quot pilos habent asinorum cutes, tot et plures tibi mitto salutes. RHEGIVS Capito ep 215 (1524) Auditorium habet infrequenter, divites paucos, nonnas ac Beguttas aliquot esse deliras vetulas ac sacrificulos. SVRIVS Rusbrochius regn p.194 Monachus, monialis, cuiuscunque instituti monastici professor, Begardus, soror, Begutta, aut utcunque demum vocentur, si bonis Actibus externis dent operam, ... id que eo tantum, ut sanctitatis opinionem sibi captent ..., ficti plane ac hypocritae sunt. GWALTHER hom in Rom fol.217v Ut ergo ad Phoeben redeamus, nihil in eius exemplo habent nostri seculi Moniales, Beguttae, quo se tueantur. REINESIVS ep Daum p.248 (1660) Beggardos adpellarunt istius professionis sectarios et confraternatos; foeminas ejusdem instituti Beghinos (!) et Beguitias, nisi mendum est apud Wilh. de Nangis (Guillaume de Nangis, ca. 1250–ca. 1300).
Lexicographica: TLL 0; DVCANGE

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, begutta, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 14.04.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.