academia, achademia
ac(h)ademia, -ae f.I) die platonische Akademie: PETRARCA fam 17,1,38 in academia Platonis. SALVTATI tyr 3 p.35 Cicero noster ab academie, quam colebat, institutione. ANGELI-Iac Plutarch Brutus 2,3 (1400) nouam ac mediam Achademiam linquens ueterem fouit (gr. καὶ τὴν νέαν καὶ μέσην λεγομένην ᾿Ακαδήμειαν οὐ πάνυ προσιέμενος ἐξήρτητο τῆς παλαιᾶς). CONVERSINI ration 38 Haud immerito Athenas Academia Plato ... commutavit. SALVTATI ep 12,4 (1401) quo minus admiror Academie studia, dum Grecia suis florebat philosophis, viguisse. GVARINO Plutarch Dion 1 (1414) nec Romanis aut Graecis incusanda merito est Academia qui paria ex scriptis hisce reportant, quae Bruti uitam continent atque Dionis (gr. οὕτως εἰκὸς τῇ ᾿Ακαδημείᾳ μήτε ῾Ρωμαίους μήθ᾿ ϠΕλληνας ἐγκαλεῖν). == Plutarch Dion 17,1 Plato quocirca conuersum ad sapientiae studia Dionem in Academia continebat (gr. ἐν ᾿Ακαδημείᾳ συνεῖχεν). BRVNI Cic p.422 Iam enim Antiochus, deserta academia, Stoicorum inventa plerumque fovebat (cf. Plutarch Cic 4,1 ἤδη γὰρ ἐξίστατο τῆς νέας λεγομένης ᾿Ακαδημείας ὁ ᾿Αντίοχος). FILELFO-F ep 22,1 (1464) Aristoteles enim non aequo animo ferre poterat quod Xenocraten sibi praelatum videret a caeteris condiscipulis, qui eum in Academia post Platonis obitum docere perinde atque illius successorem voluissent. Und öfters.
II) Unterrichts ==institution, z.B. Universität, Gymnasium oder Klosterschule (Gebrauch auch im Mittelalter belegt, cf. MLW Gozechinus (+ post 1074) ep theologi de Turonensi ... academia. DMLBrit querelas academiarum Oxon' et Cantab' (1421) ):
A) generell: RHO Philipp 74 p.100 (1432) Scortis et exoletis Florentiam ipso in lupanari quasi academiae bibliothecis delegauit consecrauitque (i.e. Antonio Panormita im Hermaphroditus). WIMPFELING Stylpho (vers. I) 3 Quid adfert commodi academias colere? Ille meus coaetaneus Vincentius decem ferme nunc annos inter philosophos moratus est nihil mercedis asportans. PICO-G ep 21,28 (1485) Hoc forensium est quaestionum, non naturalium atque caelestium; non est eorum qui in Academia, sed qui in republica illa uersantur. LVTHER conf Latom p.127 Clarum est hic solum Christum doceri et audiri velle Paulum. Quam vero Academiae legant Biblia, quis non videt? Confer legentes, scribentes super sententias, super philosophiam, cum iis, qui super Biblia scripserunt aut ea docent - cum illa potissima omnium florere et regnare debuerint -, et videbis, quo loco verbum dei Academiae habeant. OECOLAMPADIVS Zwingli ep 271 (1523) Μὰ τὴν ἀλήθειαν ἀκαδημίαι εἰσὶ τοῦ διαβόλου πορνεῖα ὡς αὐτὸς ἔφα.
B) übertragen: PETRARCA extravag 40,1 (Misc. 1) (1357) Sed hoc didici in his scholis ubi impertinens et ineptus convitiator docere non potuit quod nescivit: meliora forsan in Academia in Parnaso. FICINO ep 3 H. (1491) Scribitis ad nos vestroque nomine Germaniae principes Florentiam adolescentes erudiendos tamquam ad Academiam mittere. Sed ea interim elegantia scribitis, ut non ad Academiam filios immo ex Academia mittere videamini atque apud exteras nationes perquirere vobis iam domesticam disciplinam. CRINITVS disc 1,16 (1504) Neque mirum videri debet, si divus Hieronymus hunc ipsum Senecam in Christianorum academiam ac sanctorum catalogum pertrahere conatus est. == disc 5,1 In Hebraeorum ... philosophia ... In Graecorum vero disciplinis ... In Romana vero academia, ea fere omnia quae ad civitatem et vitae mores pertinet, graviter et copiose sunt explicata ac magnifice dicta. CAPITO ep 19 (1518) seipsos interim non citra academiae totius ignominiam, apud totum orbem et omnem forsan posteritatem imperitiae et invidiae atque malignitatis notantes. JONSSON Island 2,7 (1593) Coniugium humanae quaedam est Academia vitae.
C) Spezifische Institutionen: – 1) Siena: FILELFO-F ep p.169 R. (1439) (an Enea Silvio Piccolomini) mane cum in publicam illam, quam nosti Academiam docendi gratia pergerem. – 2) Padova: SAVONAROLA-M ornam Padue p.10 (1446) Sunt etenim octuaginta adusque centum in conventu Minorum habitantes; quorum in numero exstant non pauci scripturae sanctae Magistri; nam locus is studentium est Academia. – 3) Napoli: MARTORELL ep Panormitae p.38 (1447) Negocium quod mihi de achademia conficiunda commiseras Regi benefactori nostro plane (i. e. Alfonso d'Aragona) explicaui, illud ... efficere statuit, neque id sumptibus aecclesiarum, ut tu narraueras, sed suis ipsius ut tota huius achademiae gloria se solum atque alium attineret neminem.(H)4) Pavia: FILELFO-F ep graec 29 (1451) ῾Η γὰρ ἀκαδημία ἡμῶν λυπεῖται τῇ σῇ ἀπουσίᾳ. ... Παπίαθεν . == ep 40,8 (1474) ex academia Papiensi. – 5) Vespasiano da Bisticcis Schule für Kopisten: MANETTI-A ep p.297 (1450/60) Verbis meis studiosis pueris et adulescentibus salutem dicito: de illis loquor, qui Academiam tuam frequentant.(B)6) Ferrara: FILELFO-F ep 26,7 (1465) Mabilius idem noster instituit in academia ista vestra Ferrariensi studiis suis consulere. – 7) Mantova: BVSSI praef 5 (1469) Victorinus Feltrensis, aevi nostri Socrates, saeculi sui ornator ac decus, fama et gloria Academiae Mantuanae. ALDVS praef 75 p.114 (1513) qui inter discipulos illos Victorinae Academiae, Vallam, Omnibonum, Guarinum et alios, qui Latinae linguae elegantiam et eruditionem tot seculis sepultam suscitarunt. – 8) Paris: BESSARION ep p.556 (1470) Ego vero, cum opus illud editurus essem, eius exemplum in academiam Parisinam, omnium doctrinarum parentem, mittere decreveram. LEFEVRE praef 1 p.1 in hac alma Parisiorum academia. – 9) Florenz-Pisa: FICINO fam 25 (1473) antequam finem faciam, obsecro te, mi Laurenti, cum per Academiam, que per te floret, tum vero per patriam hanc tuam, patriam que tibi pre ceteris cara est, ut bone valitudinis curam habeas: nisi enim tu bene valeas, non puto his temporibus bene vel Academiam vel patriam posse valere. == ep 9,2 (1488) de crudeli nimium obitu Alamanni Bonati academiae Martis .... iacturam academia fecit .... hoc igitur magistratu et academia congratulatur et patria gaudet.(M) CRINITVS disc 3,2 (1504) Nuper autem consedimus in Marciana academia (S. Marco, wo Savonarola Prior war) apud Hieronymum Savonarolam. – 10) Rom: CALDERINI lect Pun coloph Domitius Veronensis totum opus exposuit Romae in Academia publico salario conductus. VII idus martii MCCCCLXXIII.(B) Ibys praef 2 (1474) superioribus annis, quom publice in Academia id profiteremur. == Iuv fol.23r (1475) Angelus Sabinus cum in publica Academia superioribus annis profiteri coepisset, ita ab omnibus est derisus et explosus ut iam eum lucis pudeat nec discedat e tenebris trivii. MARSVS-Petrus praef Silius p.387 primus patrum nostorum memoria huius poetae sacros fontes reserare arcanaque ingredi ac publice in hac florentissima urbis Romae academia profiteri ausus est Petrus Montopolita.(B)11) Louvain: ERASMVS coll 32 (1518) Num invisitis Lovaniensium Academiam? – 12) Leipzig: CELLARIVS-J ep 31 (1519) munificentissimo Lipsicae academiae mecenate. – 13) Wien: VADIAN comm Mela praef (1521) cum in clarissima Viennensi Academia profiteremur. – 14) Kopenhagen: HELGESEN chron p.58-59 (1534) Anno 1474. Christiernus rex veterum principum religione ac pietate commotus Rhomam peregre profectus est, sub pontificata Sixti quarti. A quo idem rex impetrauit facultatem erigendi publicam Academiam in ciuitate Haffnensi. LAETVS-E Christian p.238 (1577) Iam enim quae vocant bacchanalia transierant, cum misso ad academiam nuncio imperabat rex scenicos quosdam ludos a studiosis apparari. JONSSON Island 1,14 (1593) In Academia Haffniensi vixerunt. – 15) Wittenberg: DANTISCVS ep 447 (1536) Primum dux Fridericus Sapiens et princeps hanc Academiam Wittenbergae instituit. – 16) Frankfurt an der Oder: DANTISCVS ep 2635 (1543) Rector, magistri et doctores Academiae Francophordianae. – 17) Krakow: CROMERVS-M Polonia p.41 (1578) Habet Academiam quoque omnium disciplinarum atque doctrinae studiis et professione florentem. – 18) Prag: KEPLER carm (vor 1630) (Ad Petrum Fradelium primae laureae candidatum) Nectebat laurum spaciosae Academia Pragae. – 19) Dorpat (Tartu): ACADEMIA Gust 1632,1 in Academia Regia Dorpatensi. ACADEMIA Gust 1638,1 in Academia Gustaviana, quae Dorpati est. – Und oft für andere Bildungsinstitutionen.
III) Haus oder Zimmer, das für Studien und Diskussionen verwendet wird: – 1) Ciceros Villen in Tusculum und bei Puteoli (vgl. Plin. nat. 31,2,3): BOCCACCIO mont 3,37 Et ideo Ciceronis fons vocatur quia in villa eius quam Academiam vocaverat (zitiert von POLENTON script ill p.344). POGGIO ep II 3,8 (1431) video Ciceronem ... scribere ad Atticum, ut signa perquirat quibus ornet Academiam suam. PEROTTI ccopiae 31,8 Ciceronis uilla quam Academiam uocauerat. – 2) der Zeitgenossen: FICINO ep Cosimo p.160 (1462) Academiam quam nobis in agro Caregio parasti veluti quoddam contemplatonis sacellum legitime colam, ibique 'dum spiritus hoc reget corpusculum' Platonis pariter ac Cosmi Medicis natalem diem celebrem. CAPRANICA-N fun Bess 11 p.411 Domum suam, i. Bessarionis, academiam rectius quis dixerit tot tantisque ingeniis utriusque linguae gnaris ac peritissimis in omni litterarum genere viris refertam atque ornatam. FRIZZOLI vita Gyraldi p.161 suipsius effigiem, qua Academiam tuam exornare cupiebas.
IV) philos. Richtung: – A) Akademie: – 1) in eigentlicher Bedeutung: RHO Philipp 22 p.66 (1432) Verum hic noster archimagirus (i.e. Antonio Panormita) ... Syro illo Epicureo luxuriae popinali, scortis, exoletisque deditus ... ipsique Syro, quasi nactus nouam academiam, usque adeo se totum dedicauit, ut ... optimis sanctisque moribus immo philosophiae bellum indixerit. FICINO fam 12 (1469) sacrum illum Platonis nostri thesaurum non solum spernere ... sed - proh nefas! - improbare ceperunt, quod multo erat priori errore deterius. Verum Bessarion, Academie lumen, medelam confestim (ibid. p.246 Sed tu, Bessario, Academie columen, medicamentum confestim) hebetibus et caligatis oculis adhibuit saluberimam. – 2) übertragen, philos. Bücher, platonische Schriften: FICINO ep 7,43 p.859 (1483) Nostra haec siue academia siue bibliotheca Latinum Platonem Graeco semine iamdiu conceptum parturit quotidie.(M) ep 12,26 p. 957 (1494) Semper, ut vides, intra parietes Academie volvor, circa idem iterum revolvor. Quid autem hoc iamdiu circuitu fecerim, rursusque refecerim atque retexam, intelliges ex cathalogo librorum meorum.(M)
B) andere Richtungen: – 1) Thomismus: TOMMASO DA SAN GERMANO praef Capreolus-I def I p.xvi (1483) Sed nequaquam tamen pauper est desertaque defensoribus Academia nostra.(M) praef Capreolus-I def I p.xviii tum praecipue nostrae Academiae sectatoribus.(M)2) Nominalismus: MARCVS BENEVENTANVS coloph Ockham sig.y5r (1496) Guilielmi de Ockham ... sacre schole inuictissimorum nominalium principis ..., Alberti parui de Saxonia eiusdem schole alumni, ... Marcus de Beneuento ... eidem academie deditissimus.(M)
V) zeitgenössische gelehrte Gruppe, Milieu: – A) später oder von Aussenstehenden so bezeichnet; geleitet von: – 1) Coluccio Salutati: POGGIO or funeb Bruni p. cxvii (1444) Restabat hic unus veterum studiorum et quasi renascentis olim academiae socius.(H)2) Manuel Chrysoloras: POGGIO ep III 7,18 (1455) Considerabis ex tot egregiis doctrina et eloquentia viris, qui in illa nostra antiqua academia versabantur, te solum superesse nobis, quocum tanquam alterum me, hoc est cum amico, loqui possim (an Guarino Veronese, der Poggio betr. eine Schrift über Chrysoloras gefragt hatte).
B) von den Teilnehmern, während die Akademie existierte, so bezeichnet: – 1) in Rom: – a) die Kurie: FABBRI ep 9 (1447) accaepi litteras tuas (i.e. Giovanni Tortelli) dum ... ex academia Nicolai nostri (Papst Nicholas V) redirem. POGGIO ep III pp. 467-8 (1457) educatus sum ab adolescentia in romana curia ... Antiquiores illi ex priori nostra academia, quibus cum magno usu et vite iocunditate coniunctus eram.(B)
b) Bessarions Kreis: PEROTTI apud Poggium ep III 5,37 (1453-1454) Quid Petrus Balbus et Athanasius (Chalceopilus), duo Achademie nostre lumina ...?(M) PEROTTI comm Statius silv praef fol.55v (1470) non tibi solum, sed aliis quoque contubernalibus nostris et diui Bessarionis Academiam sequentibus. == ep Guarnerio p.71 (1470) scio multa illic et intellecta acute et emendata diligenter a Theodoro Gazae, Bessarioneae Academiae principe ... . == ep Guarnerio p.93 In quo non deerit eis (i.e. correctoribus librorum) Bessarioneae Academiae opera, si ea uti voluerunt. CONTRARIO obiurg p.806 (1471) Quid de Theodoro Thessalonicensi meo dicam, Bessarionis Academiae facile principe.
c) die römische Akademie, ursprünglich mit Pomponio Leto als leitender Persönlichkeit: PLATINA ep ex Castro p.60 (1467) Fit autem inter dicendum (interdicendum ed.) de Academia mentio. Inclamat tum M. Barbus Sancti Marci cardinalis, nos non academicos esse, sed foedatores Academiae (sc. Platonis). Quid turpitudinis autem a nobis in Academiam prodierit, certe non video, cum nec fures, nec latrones, nec incendiarii, nec decoctores essemus. Veteres academicos sequebamur, novos contemnentes, qui in rebus ipsis nil certi ponebant. Paulus tamen haereticos eos pronunciavit, qui nomen Academiae vel serio, vel ioco deinceps commemorarent. Iusta est haec ignominia Platoni, ipse se tueatur. FARNESE-A or laur p.227 (über die Dichterkrönung an Roms Geburtstag) Ornabere tu quoque Lauro, quam tibi quoque doctorum conventus severo quodam examine et consensu decrevit ... == fortuna priscam illam Academiam et laudabilem consuetudinem iam diu funditus eversam ad superos hoc tempore revocavit (über die sog. zweite oder neue Akademie Letos or laur p.226 nostra sodalitas und or laur p.227 nostra sodalicia). PEROTTI ccopiae praef 2 Pomponius fortunatus, uir saeculo nostro doctissimus et Romanae Academiae princeps. POLIZIANO misc 44,3 Pomponius Laetus Romanae princeps achademiae. ODASIO praef Perotti ccopiae p.267 cum in Romana Academia primarius, tum omnium aetatis suae doctissimorum nemini secundus. MARSVS-Petrus or Leto ut Romanae glorie pariter et honori academiae nostrae consuleret efficeretque tandem ut ... Romana pubes ... Atticum illud lyceum et academiae illustrata nemora, ... et caetera id genus celebrata quondam monimenta parum uel nihil desideraret. SABELLICVS vita Laeti sig.iiir Quaerenti mihi ab Pomponio quem ex recentioribus doctissimum iudicaret, Theodorum Gazam dixit. multum etiam tribuere solebat Nicolao Perocto Sypontino Antistiti. Platinam et Marsum seniorem unice dilexit. Petrum Caesensem et ipsum cognomento Marcum Volscum Sulpitium et alia recentiora Romanae academiae lumina patria charitate fouit. BALBI-G carm 194,7 (tit F. Minitio Caluo, Romanae Academiae Cultori) Et quot habet sacros Academia uestra poetas. GIRALDI-LG dial 1,2 (1551) Philippus Callimacus cum caeteris Academiae viris literatis a Paulo Pontifice II quod sibi nomina immutarent afflictus demum ad Barbaros transfugit a quibus honorifice susceptus diu permansit. VIGIL-F Coryc p. 319 Te duce, festivo coit huc Academia plausu. PARRHASIVS ep et or ed. Lo Parco p.177 Thomamque Phaedrum, Romanae Academiae principem. ARSILLI poet urb 190 Sospite Parrhasio, Romana Academia opacis | Occultum in tenebris nil sinit esse diu. MORHOF polyh p.141 Si Conringium ... audimus, primò omnium in Italia Romae videtur Academiae vox reducta in usum Paulo II. Pontifice, ita tamen, ut non significaret scholam ipsam, sed collegium illo tempore Romae commorantium, et priscae doctrinae collapsae restitutionem aliquam instituentium; probatque hoc loco ex Bartholomaeo Platina in vitā hujus Pontificis adducto, ubi memoratur, Paulum haereticos eos pronunciasse, qui nomen Academiae, vel serio vel joco, deinceps commemorarent. Sed post illa tempora et frequentius et gratius talium Academiarum nomen fuit.
2) in Florenz: ACCIAIUOLI-D ep ed. Fossi p.77 (1455) Cum Marco et Alamanno, qui iure sunt et merito esse possunt nostrae Academiae principes.(M)Marsilio Ficino:. COLVCCI decl p.17 (1474) Marsilius omnes pro contione laudavit sicque eos est exhortatus: ... Vos autem Achademici animadvertistis.(H) decl p. 19 Iubeo, Marsilius inquit, tamquam Achademiae princeps.(H) FICINO ep 3,17 p.730 (c. 1475) Rogas quidnam agat Academia, mi Bernharde? Amat Bembum. Quid rursus? Veneratur Academia Bembum. == Plotin enn praef (1492) Cosmus Medices Gemistum, cognomine Plethonem ... de mysteriis Platonicis disputantem frequenter audivit, sc. a. 1439. E cujus ore ferventi sic afflatus est ... ut inde Academiam quandam alta mente conceperit.(M) SABELLICVS repar p.185 Nec excidit mihi Florentiae Academiae decus maximum Christophorus Landinus.
3) in Neapel, Porticus Antoniana oder Pontaniana (nach Pontano selbst gibt es aber in Kampanien keine Akademie, vgl. PONTANO prud p.147 Nobis vero, Tristane Caraciole tuque Francisce Puderice, haudquaquam parentes sunt Athenae, neque ulla utique Campania in ter<r>a est Academia(H)): ALTILIO ep ed. F.-L. (1484) academia nostra. GALATEO ep ed. A. XV p.117 (1503) patris Academiae nostrae, Ioviani Pontani mortem deploras ... . == ep ed. A. XV p.120 (1503) moestam Academiam et parente suo orbatam meo nomine salvam esse iube. GIRALDI-LG dial 1,2 (1551) A Pontano non nulli profluxere tum in poetica, tum in arte dicendi celebres, unde et Pontani Academia nunc vulgo ut Troianus equus dicitur, in qua nunc senescit, ni potius floret Actius Syncerus Sanazarius ... Ex eadem Pontani Academia fluxere Michael Marullus et Manilius Rhallus ambo parentibus Graecis nati ... ex eadem Academia nobilis Neapolitanus.
4) in Venedig, Aldus: ALDVS praef 8 p.15 (1497) ut bonorum librorum ... facilius ... a me ibi fiat omnibus copia, constituatur etiam academia, in qua ... bonis litteris ... studeatur. == praef 24C p.38 (1501) dum in academia nostra Scipio Carteromacus .... quibusdam Apollonium interpretaretur. == praef 40 p.64 (1502) quoniam multis exemplaribus castigatae emittuntur novem Musae Herodoti ex Academia nostra in studiosorum manus. == praef 42A p.67 (1502) Dicta ac facta memoratu digna ... hisce excusa typis emittere ex Academia nostra constituimus. == praef 43 p.69 (1502) Ovidii transmutationes sub Sannuti nomine emittere ex Academia nostra placuit. == ibid. ubi tua iucunda praesentia nobis in Academia nostra uti non licet. == praef 46 p.74 (1503) quandoquidem mille et amplius boni alicuius autoris volumina singulo quoque mense emittimus ex Academia nostra. == praef 57A p.89 (1505) quoniam tu plurimum favisti nobis apud Maximilianum Caesarem pro Academia constituenda. == praef 72 p.107 (1513) ut sub tuo nomine exiret Pindarus ex Academia nostra. == praef 73 p.109 (1513) Academiam, cui constituendae iam multos annos studeo. == praef 78 p.122 (1513) Academiae, quam tot annos parturimus. CAMERS ded Cimbriacus encom p.417 (1504) Quare ... me in Aldi Romani Academiam contuli, vt accurate inibi ... imprimerentur. CARTEROMACHVS ep ad Aldum 35 p.42 (1505) (tit) Aldo Pio Manucio Romano bonarum litterarum illustratori propagatori conseruatori et Academiae fundatori.
5) andere: INSCR Vicent 2 petro pavlo bissario comiti commendatario cvivs in orando facvndiam adversarivs exhorrvit ... olympicorvm academia posvit. MORHOF polyh p.86 Cum Patavii plures clarorum virorum coetus cogerentur, quas Academias appellamus, "Elevatorum", "Occultorum", "Aethereorum" ... ibid. pp.141-146 Romae - ut ab illa incipiamus - celebres Academiae fuerunt, 1. "Humoristarum" ... Fuit 2. Romae celebris "Lynceorum" Academia ... Plures Romae memorantur Academiae, à J. Ferro, "Delficorum", "Incitatorum", "Intricatorum", "Partheniorum", "Renovatorum", "Uniformium"; à Gregorio Leti "Phantasticorum" ... In Venetorum urbe multae institutae fuere Academiae: ubi primum occurrunt Academia veneta et Vinitiana ... Fuit illic Academia "Incognitorum", quam instituisse dicitur Joh. Franciscus Loredanus, Senator Venetus ... Fuerunt porrò in illa urbe Academici. "Allettati", "Approvati", "Cortesi", "della calza", "disgiunti Disingannati", "Fileleuteri", "Immaturi", "Intricati", "Maritimi", "Securi", "Assecurati", "Svegliati", "Peregrini", "Discordanti", "Instancabili", "Gussoni", "Accesi. Patavii illustris primùm Academia est ... Hinc sunt Academici "Aetherei" à Scipione Gonzaga instituti ... "Animosi" ab Ascanio Martinengo Abbate instituti ... Fuerunt illic "Anhelantes" sive "Aspirantes", "Orditi", "Incogniti", "Constantes", "Elevati", "Immaturi", "Inflammati", "Ricoverati", "Sitientes", "Sperantes", "Affettuosi", "Hoplosophisti", "Delii", "Rinascenti", "Stabili". Florentiae "Furfurariorum s. della Crusca" Academiae fama orbi literato innotuit, eruditissimis ex ea societate libris. ... Fuere illic "Apathistae", quorum socius fuit Joh. Nardius: "Aetherei", "Ineguali", "Peregrini", "Immobili", "Infocati", "Alterati", "Rinovati". Neapoli Academici "Otiosi" à Joh. Baptista Manso Villae marchione instituti ... Fuere hīc "Ardentes", "Errantes", "Sirenes", "Intronati", "Assetati", "Svegliati". Fuere et caeteris Italiae partibus suae Academiae. SENAE: "Accesi", "Auvalorati", "Cortesii", "Desidiosi", "Intronati", "Travagliati". VERONAE: "Constantes", "Olympici", "Refloridi", "Temperati", "Filarmonici". RAVENNAE: "Excitati", "Informes". BONONIAE: "Indomiti", "Nobiles", "Obtusi", "de la Notte", "Gelati", "Sonnachiosi". FERRARIAE: "Intrepidi", "Elevati". In aliis Italiae locis: "Illustres", "Uniti", "Invaghiti", "Occulti", "della Penna", "Solliciti", "Freddi", "Addormentati", "Innominati", "Adagiati", "Offuscati", "Caliginosi", "Insensati", "Ostinati", "Raffrontati", "Catenati", "Immobili", "Assorditi", "Filoponi", "Nascosti", "Assilati", "Aggiustati", "Agitati", "Arisophi", "Auvolti", "Concordi", "Confusi", "Cospiranti", "della Chiave", "Estravaganti", "Fenici", "Filareti", "Filomati", "Filomeli", "Gjoviali", "Grandi", "Hortolani", "Illuminati", "Incitati", "Industriosi", "Ingenui", "Intenti", "Intricati", "Partenii", "Pianigiani", "Puliti", "Secreti", "Racchiusi", "Riposti", "Rischiarati", "Risvegliati", "Rozzi", "Sabei", "Schiumati", "Sicuri", "Spensierati", "Sventati", "Trapassati", "Transformati", "Unanimi", "Uniformi", "Uranii". Instituit quoque Mediolani Academiam, exquitissimā Bibliothecā Ambrosianā instructam Cardinalis Fridericus Borromeus.
Prosodie (vgl. gr. ᾿Ακαδήμεια/᾿Ακαδημία): TORTELLI orth s.v. Academia cum .C. sine aspiratione et .I. latino scribitur, corripitque penultimam. IAN PAN poem p.670 v.101 Non, quicquid dictat perplexa Academia veri. VIGIL-F Coryc p.319 Te duce, festivo coit huc Academia plausu. ARSILLI poet urb 191 Sospite Parrhasio, Romana Academia opacis; alle mit kurzem 'i'; in der Antike wurde academia von Cicero mit langer, von späteren Authoren aber mit kurzer Penultima geschrieben; cf. TLL s.v.
gr.: FILELFO-F ep graec 29 (1451) ἀκαδημία (s. o.). OECOLAMPADIVS Zwingli ep 271 (1523) ἀκαδημίαι (s. o.).
 
Mit (B) (H) (M) gekennzeichnete Zitate wurden entnommen aus Marianne Pade, ed., On Renaissance Academies: Proceedings of the international conference "From the Roman Academy to the Danish Academy in Rome. Dall'Accademia Romana all'Accademia di Danimarca a Roma". The Danish Academy in Rome, 11-13 October 2006. Analecta Romana Instituti Danici. Supplementum 42 (Rome 2011) (tw. nach den Originalen revidiert u. erweitert):
(B) Concetta Bianca, "Le accademie a Roma nel Quattrocento", 47-59.
(H) James Hankins, "Humanist Academies and the 'Platonic Academy of Florence' ", 31-46.
(M) John Monfasani, "Two Fifteenth-Century 'Platonic Academies': Bessarion's and Ficino's", 61-76.
Lexicographica: TLL academia 0 (nom. propr.)

LEMMALISTE GRUPPE: educ. INDEX INVERSVS
Marianne Pade
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
Marianne Pade, academia, in Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 30.08.13 22.09.13

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.