dicatura
dicatura, -ae, f. – 1) Widmung, Zueignung: – a) Emendation von PLIN. nat. praef. 19: PEROTTI ep Guarnerio p.86 Qum, inquit, propter huiusmodi difficultates nihil de me promittere audeam, tu hoc ut audeam praestas quoniam ad te scribo et non est fiducia haec quasi de me ipso confidam, sed dicatura, quia hoc accidit dum librum tibi dedico. ... Corrector non emendauit hunc locum ut "dicatura" scriberetur, sed scripsit "indicatura" uulgarem secutus errorem nec animaduertit Plynium declarare sese qum inquit "Multa enim ideo pretiosa uidentur, quia sunt templis dicata". "Nec fiducia operis haec est, sed dicatura": quia opus meum tuo nomini dicaui. – b) später: BARBARO-H min. ep 9 I p.12 (1480) Illud tempus est in calce uti dicamus nos tibi interpretationem in paraphrasin Physices, pro nostra veteri ac stabili necessitudine, volentes dicasse: alioquin dicaturam hanc stipulatus a nobis es, quom essemus istic.(H) PICO ep 11 p.62 (nach 1483) nec de me bene mereri magis praeclare poteras, quam egregiae fabellae dicatura meo nomini tam amice, tam liberaliter consulere.(H) BONFINI dec praef 24 Verum, cum te non tam iudicem elegerim, quam appellauerim assertorem, religiosa hac dicatura ne parum quidem fortasse proficiam, quippe que omnem iudicii seueritatem et inuidorum maledicentiam inclinabit. CERVINVS-AL opusc p.71 Quod si fecerit Eadem Serenitas Vestra, me suis litteris certiorem facere non dedignetur, quo sciam quanti me clientellamque meam ac libelli mei dicaturam faciat. CRIVELLI praef Hilarius p.ccccxcv Hoc igitur tanti Viri pulcherrimum Opus, nostro labore conscriptum, nostraque opera diligentissime emendatum ... tuo nomini, Praesul dignissime, dedicamus, ut quantum nostrorum temporum incuria de tanti Viri dignitate detraxit, tantum rependat dicatura. FABER-Ioh Rhenanus ep 139 (1519) Glorior itaque modesta ambitione, ubi ubi inter doctos et bonos uiros sum, de dicatura ista, primo quod est Erasmi factura ... (vgl. den Widmungsbrief RHENANVS ep 85 (1519) Eam methodum duxi multis nominibus tibi inscribendam). == Erasmus ep 953 (1519) Quare non indignaberis, mansuetissime Erasme, quod Beatus Rhenanus ... mihi nuper tuum Verae Theologiae Compendium dicauit; quanquam enim tam insignis dicatura optimo cuique et doctissimo fuisset omnibus modis ambienda ... .(H) GAFVRIVS pract mus sig.G4v Sume igitur, humanissime princeps, munusculum nostrum qua in caeteris soles clementia patereque nominis tui saltem prefatione subniti sic recipi merebitur, quamque commendationem merito suo sibi praestare non potest, dicatura consequetur. GOTIVS paneg postf p.168 Legite Panaegyrim nostram, reverendissime domine ... . Tua enim dicatura est et tuae censurae castiganda committitur. MANVTIVS-A praef 82 Quare Homeri Iliadem Ulysseamque ... sub tuo nomine, mi Aleander, exire ex Neacademia nostra uoluimus, non ut hac dicatura te ad bonarum literarum studia redderemus alacriorem ...., sed ut summa beneuolentia in te mea ... hac epistola omnibus innotescat. RHALLVS carm praef p.169 Et tu multo amplissimi uoluminis dicaturam in praesentia haberes. – lex.: CONSTANTINVS suppl dicatura, -ae, ἀνάθεσις, dicatio. Plinius in Praefat.: "Nec fiducia operis haec est, sed dicaturae". Sic enim legi debere in Plinianis obseruationibus ac castigationibus ostendimus: non uero indicatura.
2) Abschätzung, Preis: ACTA Tom p.410 (1521) Ex dicatura itaque et taxatione ruralium et plebeje conditionis hominum prenarrata, licet satis difficili, magna moles ista belli, que nobis imminet expediri commodeque absolvi non poterit. – lex. ma.: Lexicon mediae et infimae latinitatis Polonorum, s.v.
2) Weihe, Konsekration: exempla desunt. – lex.: NEBRIJA dict dicatura, -ae por la dedicación o consagración.
3) Hingabe, Engagement: exempla desunt. – lex.: BOUDOT dict dicatura.
4) Richteramt: exempla desunt.lex. ma.: DVCANGE.
 
Mit (H) bezeichnete Beispiele sind registriert bei Hoven, Lexique de la prose latine de la Renaissance.
Siehe Han Lamers, "The Case of dicatura in Plin. Praef. NH 19", im Erscheinen (Latomus Revue d'études latines).

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Han Lamers
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
Han Lamers, dicatura, in Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 29.07.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.