effrenitas
effrenitas, -atis, f. – Hemmungslosigkeit: GVARINO comm Rhet Her 1,5,8 p.49 incontinentia: non pro libidine hic sumitur, sed pro effrenitate et superbia ex talibus rebus. BRVNO imag compos p.221 Adstant Marti ea quae ad sinistram Iovis, cumque iis Ferocitas, Feritas, Ira, Effrenitas, Fremitus, Vesania, Vehementia. IANSENIVS-C Ipr. Aug II p.248 Quòd si igitur non est aliud, iuxta doctrinam Augustini, concupiscentia, nisi illa vaga effrenitas appetitus sensitivi, qui ... caeco furiosoque impetu in obvia quaeque terrena bona insilit. FROMONDVS phil Christ p.290 Tanta est concupiscentiae istius et tam praeceps effrenitas. HEIDANVS orig err p.49 quod effrenitas et intemperies affectum et passionum satis indicat.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, effrenitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.01.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.