antipophora, antipofora, antiprosphora
antipofora, -ae, f. – Vorwegnahme: BENVENVTO comm Dante inf 10,64-66 Hic autor facit antipoforam, respondens quaestioni tacite, quia aliquis posset dicere: "quomodo sciebas tu quod ipse esset Cavalcante?" (cf. Varchi, Lezioni su Dante p.356 quella figura che i Greci chiamano antipofora, cioè non pone l'obbiezione, ma risponde a chi la ponesse). SALVTATI ep 14,17 (1405) nec oportebat te quasi per antipophoram questioni tacite respondere. MARZAGAIA comm Val Max p.345 in tertia parte antipoforam subiungendo vel ut melius propositum suum quod assumpsit probat rationabile fore. BASIN-Th hist II p.212 ne forte in sui contemptum ... id factum exstitisse Burgundionum dux suspicaretur, misit rex ad eum suos oratores, qui per antipophoram (trad., antiprosphoram coni. ed.) hujusmodi suspicionem - cum de ipsius apprehensione ipse dux minime aut modicum anxius esset - niterentur expurgare. OECOLAMPADIVS in Iob p.100 Alia Antipophora: respondet enim tacitè obiicientibus. LVTHER op 40,1 p.286 Postea annectit duas praeoccupationes vel Antipophoras. LINDANVS concord p.307 Ubi et Antipophora quorundam refellitur, qui opinantur nihil contra Haereses passim grassantes scribendum.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, antipophora, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 02.11.11 01.03.15 24.04.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.