demollio
demollio, -ire – weich machen, erweichen: FACIVS orig 26 Quod cum iuvenis furore percitus efficere non posset, tentare coepit si prece aut precio virginis duritiem demollire posset. GVARINO ep 407,12 (1427) cum et benignitate sermonis et omni humanitatis genere demollitus homo facile insurgat in iram. FILELFO-F Xenophon rep 2,1 Puerorum praeterea pedes calciamentis demolliunt (gr. ἁπαλύνουσι). MANETTI dign 1,3 p.6 Dentibus in ore constructis manditur atque ab his extenuatur et demollitur cibus. FICINO vita epil 1 p.400 Ille noster Amphion suavitate mira celeriter lapidea hostium nostrorum corda demolliet. RORARIO dial p.194 adde quod tu musicam invenisti, vel inveniendae author fuisti, quae una animi fortitudinem excindit, atque demollit.
Lexicographica: TLL (SCHOL. Pers., CAEL. AVR., etc.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, demollio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 19.03.06 17.01.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.