subaperio
subaperio, -ire, -tum – ein bißchen öffnen: TRAPEZVNTIVS opusc 122 (1417?/1426) ut eloquentiores homines ad laudandas virtutes tuas excitem vel ut administrationem meam quam ex tua sanctitate capio breviter subaperiam. == ep 66 (1426) si nobis dabitur otium, in quo ... totum hunc eloquentie fontem apertissimum maioribus tam Latinis quam Grecis, his temporibus obscurissimum, etsi minus dillucide, attamen summis obtectum tenebris subaperire et ostendere potuerimus. == ep 27 (1435) Possunt enim et breviores littere copiam et vim dicentis subaperire. POGGIO facet 84 femina se semimortuam fingens subapertis oculis tanquam ad se paululum reversa. == facet 112 illa ... coepit spiritum ducere, atque oculis subapertis post paululum loqui. CARACCIOLO op hist p.37 (ca. 1506) Dum puer ianuam subaperiret, spectans armorum splendorem, et coetum hominum loco et tempore maiorem, exclamavit armatos esse. ERASMVS paraphr in nov test I p.577 (1517) Tandem dominus Iesus, veluti provocatus eorum conviciis, subaperit divinae naturae scintillam, iuxta quam non novit tempus, neque secula, sed semper idem fuit ante omnia secula. MVSCVLVS in Eph p.152 Quod in coniugio maris ac feminae velut involucro quodam de Christo et ecclesia tectum latuit, et ipse hic paucis subaperuit, vocat mysterium, id est arcanum.
Lexicographica: GEORGES (2x)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, subaperio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 23.11.07 07.12.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.