sclopetus, sclopetrus, scopietus, schiopetus, sclopeta, scopeta, scopetta, scopieta
sclopetus, -i, m. o. sclopeta, -ae, f. – Feuerwaffe: TAGLIACOTIVS ep Capistr p.369 (1461) Illic pixides, scopetas et spingardas numerare nemo potuisset, nec bombardas maximas. == ep Capistr p.372 Resonant maximi strepitus, scopettae et pixides utrinque exploduntur. BVSSI praef 9 (1470) Res militaris nonne est evecta magnopere bombardis pyxidibusque et id genus multis, quas a sonitu sclopetros, aut zarbatanas, aut aliter rustice appellant. BIONDO-G archiv Vat p.67 (1470c) minores bombardas, quas cerbottanas vocant, et spingardas ac schiopetos et eiusmodi alia bellica instrumenta. ANON diarium Parm p.23 Dixitque etiam, quod in uno ictu unius schiopeti faceret pluvere arma et nasci ex terra in civitate Parme. BARLETIVS Scodr fol.249v Est autem sclopus, quem vulgo nunc sclopetum appellamus, tormenti genus persimile bombardae, ex ferro ut plurimum confectus: cui a crepitu et sono quem edit, nomen impositum fuit: qui breui admodum ambitu et superficie contentus, ad tormentum bombardae in longum productus atque extensus, glandulam plumbeam seu pilulam paruulam admodum, puluere quodam ex rebus ad fouendum ignem idoneis confecto, vnius hominis opere iniectam atque calcatam, igni adhibito proijcit atque contorquet, et ictum lethalem infligit. TVBERO comm p.337 Nempe contra Hungari nullum ne in urbe ... tormentum habebant, quo turrim illam demoliri possent, ... praeter aliquot pilularias, sclopetos uulgo uocant, a quibus incidentibus telis Turcae obiectis ligneis munitionibus facile tegebantur. NIGER-F Bass. Turc sig. E6v ibi demum omnes aereae machinae, additis etiam paruulis quas ianizari ferebant - scopietos eas uocant - globulos suos emisere. ESTIVS mart p.52 Tum ori eius sclopetum - vulgò pistoletum vocant - sphaerula ac pulvere sulfureo instructum opponunt, velut continuò explosuri.
lex.: MAMERANVS catal sig. B6r Ineptè et ridicule quicunque aliter, uel scopietas, uel scopetas, uel sclopos, uel sclopetas, sicuti quidam docti eas uocant, ne barbarè loqui uideantur, interim tamen et ineptè et impropriè loquuntur.
Lexicographica: GEORGES 0; DVCANGE

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, sclopetus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.09.09 26.01.11 09.06.11 13.11.12 23.02.17 13.07.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.